Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
101
101 (95)
102
102 (96)
103
103 (97)
104
104 (98)
105
105 (99)
106
106 (100)
107
107 (101)
108
108 (102)
109
109 (103)
110
110 (104)
< >
page |< < (109) of 760 > >|
115109LIBER V. quæ è non albo ad album, huius eſt generatio. Ea uerò, quæ
eſt ex eo quod nõ eſt ſimpliciter ad ſubstantiam, generatio
ſimpliciter eſt, qua quidẽ ſimpliciter fieri, &
nõ aliquid fie
ri dicimus.
Ea uerò quæ ad nõ ſubiectum eſt corruptio, ex
ſubiecto eſt:
ſimpliciter quidem ea, quæ eſt è ſubstantia ad
ipſum nõ eſſe.
Quædam autẽ ea, quæ eſt ad negationẽ op-
poſitam, ut in generatione eſt dictũ.
Si igitur id, quod non
eſt, multis dicitur modis, &
neq; id moueri poteſt, quod in
cõpoſitione, diuiſioneq́;
cõſistit, neq; id quod eſt potentia,
quod quidẽ ei opponitur, quod eſt ſimpliciter (nam quidẽ
id, quod eſt nõ album, aut non bonũ, moueri per accidẽs po
teſt:
eſſe enim id homo poteſt, quod eſt non album. Id autẽ
quod nõ hoc ſimpliciter eſt, nullo pacto moueri poteſt:
fieri
enim nõ poteſt, ut id quod nõ eſt, moueatur) impoßibile eſt
profectò generationẽ eſſe motum.
Id enim quod haud eſt,
generatur:
nam & ſi quàm maximè per accidẽs generatur,
uerè tamẽ de eo, quod ſimpliciter generatur, id dici poteſt,
ipſum in quam, id eſſe, quod haud eſt:
ſimili ſanè modo fieri
etiam nequit, ut ipſum idem quieſcat.
Hæc igitur difficilia
accidunt huic, moueri inquam id, quod non eſt:
& ſi omne
quod mouetur in loco ſit id autem quod non eſt, in loco nõ
ſit (erit enim alicubi) id profectò quod haud eſt, non moue-
tur:
neq; ergo corruptio motus eſt. motui nanq; motus con-
trarius eſt, aut quies:
at corruptio, contrarium eſt genera-
tio ni.
Cùm autem omnis motus ſit quædam mutatio, tres
uerò ſint mutationes, quas diximus quarum duæ quæ con-
tradictione conſistunt generatio, inquam, atque corruptio,
motus non ſint, ut ostendimus:
motum eam eſſe ſolùm mu-
tationem neceſſe eſt, qua è ſubiecto ad ſubiectum accedi-
tur.
Subiecta uerò, aut contraria ſunt, aut media: etenim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index