Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 129 > >|
1jus circulum maximum; globus ergo major plagam in­
ducit minorem, quàm ut ſit dupla ad plagam minoris
globi: ut ſi globus major ſit duarum lib: erit ſemiſsis, id­
eſt lib: una, æqualis globo minori; hujus verò plaga ſe­
miſsis plagæ totius minor plagâ totá globi minoris. quia
ergò plaga tollit partem ſibi æqualem, maius erit decre
mentum velocitatis in librà unà, dum extra illud totum,
ſeu globum maiorem & per ſe, ideſt in globo minori mo
uetur.
Et quia in medio ſimilari eadem plaga continu­
atur, eadem ratio erit decrementi quæ interualli; ut ſi in
toto motu deficiat cubitus unus, deficiet in ſemiſſe hu­
jus motus illius ſemiſsis: atque inde ratio conſtat, quam ob
rem à principio motus inæqualia pondera ſimul ferri
videantur, inde verò magnis à ſe diſiungi interuallis.
Ma­
lè ergo rationem huius inæqualitatis petunt à proporti­
one illorum ponderum, quæ á ratione creſcentis plagæ
deſumi debet; ablatá enim á grauitate ſeu impulſu parte
æquali ſuæ plagæ, reliquus impulſus dabit illam inæqua­
lem velocitatem.
Obiicies fieri non poſsè ut eadem ratio
maneat plagæ in illo motu inæquali continuatæ, propte
rea quód aër percuſſus alium percutiat, viamque eá rati­
one aperiat ruenti globo, plagæ imminenti ſe ſubducens,
non aliter, quám cùm ultro cedentem trudimus: itaque in
relapſu globi maioris, quem ignis in ſublime tulit, pri­
uſquam terram feriat, ab aëris percuſsione hiatum in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index