Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 406 > >|
1uiſum ad omnem ſubitam ſpem et occaſionem poſſint irrumpere
atque opprimere.
Neque minus probant in Marſis oppidum Biſſeium
ipſo in triuio confluentium hinc atque hinc fluminum: atque inde uallium
arcto ingreſſu / acceſſu difficili / aſperis et inuiis circum ſurgenti
bus montibus: ita ut neque loco aſſidere hoſtis / neque omnes obſeruare
uallium fauces poſſit: oppidanis ad ſubſidia et commeatus recipien
da atque importanda / et ad laceſſendum egregie expeditis.
Hactenus de montibus. Quod ſi plano poſueris loco: et uti aſſolent
adfluentum ita ut is quidem media fortaſſis peruadat moenia: curato
ne ab hauſtro aut in hauſtrum defluat: Nam illinc humiditas / hinc
frigiditas adaucta fluii uaporibus moleſtior infeſtiorque perueniet.
Sin autem extra oppidi ſeptum præterlabetur: præſtanda erit circum
regio / et quibus eo ſit uentis aditus expeditior / his muros abiicien
dos
: fluuius habendus pone.
In cæteris illud nautarum faciet ad
rem / quod putant uentos quidem natura ſui admodum ſubſequi ſolere
ſolem et orientales auras.
Aiunt phyſici mane diei puriores eſſe:
cadente ſole humidiores.
Contra occidentales eſſe auras ſurgente
ſole ſpiſſiores: occidente leuiores.
Quæ res ſi ita eſt / fluenta ad ori
entem atque item ad occidentem dimiſſa haud quaquam improbabuntur.
Nam cum ſole ipſo perueniens aura aut diſpellet ſiquid trans ur
bem exhalarit uaporis nocui / aut ſuo acceſſu minimum adaugebit.
Poſtremo ad boream fluenta / lacum et eiuſmodi ſubtendi malim / quae
ad hauſtrum: modo ne ſit oppidum poſt umbram montis poſitum: quo
quidem esset nihil triſtius.
Sino cætera quæ ſupra diſſeruimus. Com
pertum
habent hauſtrum grauem quidem eſſe et natura moroſum: ut
eius mole preſſis uelis nauigia quaſi addito pondere multo obmer
gantur
.
At Borea contra mare proraſque leuigari: Sed horum quiduis
præſtat ſubmotum esse procul / quae aut immiſſum aut ad muros adiunctum
atque applicitum.
Et præſertim reprobant fluuium qui depreſſus ripis
admodum hirtis / profundo alueo / ſaxeo umbroſoque fluat: quod is quidem
et potus det nocuos: et aerem inſalubrem: tum et a ſtagno paludeque
pigra et lutoſa longe abfugiſſe omnino prudentis ac bene conſulti eſt.
Non repeto coeli morbos qui infunduntur iſtinc / innatas quidem ha
bent cum cæteras æſtiuas peſtes foetoris / culicum foediſſimorumque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index