Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 158 > >|
1in ſuæ nutricis gremium, petere prætereà eius inte­
ranea.
Ex accidenti verò eſt, quòd dirigantur ſi­
mùl in centrum, quatenus tendentes in Terram per
breuiſſimam lineam, contingit hanc lineam, ſi pro­
ducta intelligatur, tranſire per centrum; vti ex acci­
denti eſt, quòd dum ego heinc contendo Pariſios,
Caletum verſus dirigar, de quo tamen non cogito,
quatenùs eadem via eſt, quæ continüata perducit
Caletum.
Non repeto porrô quæ ſunt circa attra­
ctionem deducta; elicio ſolum grauitatem, quæ eſt
in ipſis partibus Terræ, terreniſve corporibus, non
tam eſſe vim inſitam, quàm ex attractu Terræ im­
preſſam; idque poſſe intelligi adjuncto exemplo ip­
ſius magnetis.
Accipito enim, & contineto manu la­
minulam ferri paucarum vnciarum.
Si ſupponatur
deinde manui magnes aliquis robuſtiſſimus, expe­
riere pondus non iam vnciarum, ſed librarum aliquot
eſſe.
Et quia fatebere hoc pondus non tam eſſe inſi­
tum ferro, quàm impreſſum ex attractione magne­
tis manui ſuppoſiti; idcircô vbi agitur de pondere
ſeu grauitate lapidis, alteriuſve corporis terreni, in­
telligi poteſt ea grauitas non tam conuenire huiuſ­
modi corpori ex ſe, quàm ex attractione ſuppoſitæ
Terræ.
Quippe & finge quoties ferrum manu ſu­
ſtentaſti fuiſſe magnetem ſuppoſitum, quod ſuppo­
ſitum tamen ignorares, crederes omninô eiuſmodi
pondus eſſe inſitum ipſi ferro, quod eſſet tamen at­
tractitium: quid ni igitur idem poſſis de lapide
credere, quòd illum nunquam ſuſtentâtis ſine Terra
ſuppoſita, quam neſcieris eſſe magnetem ingentem?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index