Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
Hactenus de montibus. Quod ſi plano poſueris loco: et uti aſſolent
adfluentum ita ut is quidem media fortaſſis peruadat moenia: curato
ne
ab hauſtro aut in hauſtrum defluat: Nam illinc humiditas / hinc
frigiditas
adaucta fluii uaporibus moleſtior infeſtiorque perueniet.
Sin autem extra oppidi ſeptum præterlabetur: præſtanda erit circum
regio
/ et quibus eo ſit uentis aditus expeditior / his muros abiicien
dos
: fluuius habendus pone.
In cæteris illud nautarum faciet ad
rem
/ quod putant uentos quidem natura ſui admodum ſubſequi ſolere
ſolem
et orientales auras.
Aiunt phyſici mane diei puriores eſſe:
cadente
ſole humidiores.
Contra occidentales eſſe auras ſurgente
ſole
ſpiſſiores: occidente leuiores.
Quæ res ſi ita eſt / fluenta ad ori
entem
atque item ad occidentem dimiſſa haud quaquam improbabuntur.
Nam cum ſole ipſo perueniens aura aut diſpellet ſiquid trans ur
bem
exhalarit uaporis nocui / aut ſuo acceſſu minimum adaugebit.
Poſtremo ad boream fluenta / lacum et eiuſmodi ſubtendi malim / quae
ad
hauſtrum: modo ne ſit oppidum poſt umbram montis poſitum: quo
quidem esset nihil triſtius.
Sino cætera quæ ſupra diſſeruimus. Com
pertum
habent hauſtrum grauem quidem eſſe et natura moroſum: ut
eius
mole preſſis uelis nauigia quaſi addito pondere multo obmer
gantur
.
At Borea contra mare proraſque leuigari: Sed horum quiduis
præſtat
ſubmotum esse procul / quae aut immiſſum aut ad muros adiunctum
atque
applicitum.
Et præſertim reprobant fluuium qui depreſſus ripis
admodum hirtis / profundo alueo / ſaxeo umbroſoque fluat: quod is quidem
et
potus det nocuos: et aerem inſalubrem: tum et a ſtagno paludeque
pigra
et lutoſa longe abfugiſſe omnino prudentis ac bene conſulti eſt.
Non repeto coeli morbos qui infunduntur iſtinc / innatas quidem ha
bent
cum cæteras æſtiuas peſtes foetoris / culicum foediſſimorumque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index