Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1
T. LUCRETII CARI
DE RERUM NATURA,
LIBER QUARTUS

Avia Pieridum peragro loca, nullius ante
Trita solo: iuvat integros accedere fontis,
Atque haurire, iuvatque novos decerpere flores,
Insignemque meo capiti petere inde coronam,
Unde prius nulli velarint tempora musae.

Primum quod magnis doceo de rebus, & artis
Relligionum animum nodis exsolvere pergo:
Deinde, quod obscura de re tam lucida pango
Carmina, musaeo contingens cuncta lepore.

Id quoque enim non ab nulla ratione videtur:
Nam veluti, pueris absinthia taetra medentes
Cum dare conantur, prius oras poetila circum
Contingunt mellis dulci, flavoque liquore,
Ut puerorum aetas inprovida ludificetur
Labrorum tenus: interea perpotet amarum
Absinthi laticem, deceptaque non capiatur;
Sed potius tali facto recreata valescat:
Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
Tristior esse, quibus non est tractata, retroque
Volgus abhorret ab hac; volui tibi suaviloquenti
Carmine Pierio rationem exponere nostram,
Et quasi musaeo dulci contingere melle:
Si tibi forte animum tali ratione tenere
Versibus in nostris possem, dum perscipis omnem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index