Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1æqualis eſt, dum Luna non procul ab Æquatore exiſtit; inæqualis verò,
dum Luna versùs Tropicos excurrit; quid autem accidat, in hoc rerum
ſtatu, nimirum ex diverſo marium ac terrarum ſitu, paulò poſt dicam,
nec me opinor, ab onere illo eximetis.
Auguſtin. Germanam ac facilem cauſam habemus marini æſtus, qui
ſingulis diebus bis aſſurgeret in illa hypotheſi totius ſuperficiei aqueæ, de
qua vltra diſputandum eſſe, non puto; quare ad aliam marini æſtus pro­
prietatem venio; prima enim diurna eſt, de qua huc vſque; juxta illam
hypotheſim ; ſecunda menſtrua, tertia denique annua.
Quod ſpectat ad
menſtruam, nemo ferè neſcit, æſtum maximum eſſe in Plenilunio, medio­
crem in Novilunio, minimum in Quadraturis; Quæro igitur ex te, vtrùm
in hac eadem hypotheſi, ratio & cauſa reddi poſſit hujuſmodi varietatum.
Antim. Non eſt dubium, quin poſita majore vi preſſionis, major ex
illa tumoris, vel elevationis effectus conſequatur, nimirum creſcente cau­
ſa, creſcit effectus; atqui in Plenilunio major preſſionis vis eſt, quàm in
Novilunio; & in vtroque, quàm in Quadraturis; quia ſcilicet major vis
eſt gravitationis ; hæc verò major, quia tunc aër longè gravior.
Chryſoc. Hæc probè inter ſe conſentiunt, modò illud, quod vltimo loco
aſſeris, ſubſiſtat; at, vt ingenuè dicam, non video, cur aër ſit gravior in
Plenilunio.
Antim. Aliquid fortè novi afferam; quod tamen cum reliquis experi­
mentis, immo & principiis conſentit; nempe certum eſt circa Plenilu­
nium omnibus corporibus ſpongioſis & humidis, plus humoris & ſucci
ineſſe; vt videre eſt in ovis, cancris, medulla, cerebro, aliiſque corpori­
bus, quibus humor facilè affunditur; Hæc profectò negari non poſſunt
ab iis, qui vel oculis inſtructi ſunt; accedit, quod in corporibus appel­
latis, non modò creſcit moles, ſed etiam pondus, vt quivis probare pote­
rit; quidni ergo longè plus humoris aëri circa Plenilunium inſit, cùm aër
facilè humorem excipiat, diviſum ſcilicet in perexiguas, quæque omnem
fugiant ſenſum particulas.
Humor autem aëri admixtus majus pondus
conciliat, vt ſuppono ex jactis ſupra principiis.
Auguſtin. Immo etiam fortè major eſt aquæ vis circa Plenilunium; hu­
mor enim humori facilè admiſcetur; quod licèt nunquam expertus ſim,
judico tamen probabile; licèt in parvis aquarum receptaculis ſenſum
omné facilè fugiat; ſecus in majoribus, vt in Mari; ſed cùm periculum non fe­
cerim, vix affirmare auſim, licèt inaudierim in quibuſdam ſepulchris marmo­
reis ſubterraneis, aquam creſcere ac decreſcere, pro diverſo Lunæ adſpectu.
Antim. Ita eſt, apud Arelatenſes aliquid ſimile eſſe dicunt, ſub templo
Patrum S Franciſci de Paula; nempe illorum cœnobium ſitum eſt extra
vrbem, in eo loco, quem Campum Eliſium vocant, in quo innumeri vi­
dentur tumuli lapidei, ſeu potiùs capſæ, in crypta verò ſub templo, ſunt
aliquot hujuſmodi ſepulchra, in quorum vno paulo elatiore, aqua creſce­
re, ac decreſcere dicitur, pro diverſo Lunæ adſpectu; hoc non aſſero, quia
periculum non feci; mihi tamen vrna illa oſtenſa eſt, & hoc mihi ab illis
Patribus aſſertum, penes quos ſit fides.
Vt vt ſit, cùm circa Plenilunium plus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index