Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Table of figures

< >
< >
page |< < of 383 > >|
301 extrinseca resistentia immunibus: quae quidem cum forte impossibile sit in materia invenire, ne miretur aliquis, de his periculum faciens, si experientia frustretur, et magna sphaera, etiam si in plano horizontali, minima vi non possit Accedit enim, praeter causas iam dictas, etiam haec: scilicet, planum non vere posse esse horizonti Superficies enim terrae sphaerica est, cui non potest aequidistare planum: quare, plano in uno tantum puncto sphaeram contingente, si a tali puncto recedamus, necesse est ascendere: quare merito a tali puncto non quacunque minima vi poterit removeri
Et ex his quae demonstrata sunt, facile erit aliquorum problematum solutionem assequi: qualia haec Primo: datis duobus planis inclinatis, quorum rectus descensus idem sit, invenire proportionem celeritatum in eis eiusdem
22[Figure 22]Sit enim rectus descensus ab, et planum horizontis sit bd, et sint obliqui descensus ac, ad: quaeritur iam, quam proportionem habeat celeritas in ca ad celeritatem in Et, quia sicut tarditas in ad ad tarditatem in ab, ita est linea da ad lineam ab, ut supra ostensum est, sicut autem ab linea ad lineam ac, ita tarditas
in ab ad tarditatem in ac; erit, ex aequali, sicut tarditas in ad ad tarditatem in ac, ita da linea ad lineam ac: quare et sicut celeritas in ac ad celeritatem in ad, ita linea da ad lineam
Constat ergo, eiusdem mobilis in diversis inclinationibus celeritates esse inter se permutatim sicut obliquorum descensuum, aequales rectos descensus compraehendentium, Rursus, possumus plana inclinata invenire, in quibus mobile idem datam in celeritatibus servet
23[Figure 23]Sit enim data proportio quam habet linea e ad f; et sicut e ad f, in
praecedenti figura ita fiat da ad ac: erit iam absolutum quod
Possunt etiam alia similia problemata resolvi: ut, datis duobus diversi generis mobilibus, mole aequalibus, planum ita inclinatum constituere, ut quod velocius, motu recto, altero movebatur, in hoc plano eadem velocitate descendat qua alterum motu Sed quia haec et similia ab his, qui quae supra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index