Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Dicendum tamen, eâdem experientiá duce, effluxuram
aquam ex E, duraturumque fluxum, donec ſuperficies A per­
venlat ad K, & non vltrà.
Rationem adſigno, quia perpen­
diculum DE longius eſt, quàm DC, dum plenus eſt tubus.
Dum
autem aqua deſcenderit ad K, perpendicula DK, DE ſunt æ­
qualia.
Quinta Proprietas.
Si crus DI truncetur in N, effluet aqua ex A, donec
ſuperficies N perveniat in C, vbi conſiſtet.
Ratio eſt, quia
altitudo aquæ DK, vel potiùs DC, maior eſt, quàm altitudo DN.
Sexta Proprietas.
Effluxus aquæ in prædictis caſibus, ſive ex ore A, ſive ex
ore F, E, I, non eſt vniformis, ſed difformis, eo prorſus modo,
quo diximus in Propoſit. III. præced. Proprietate IV.
Propoſitio V.
Siphonis mixti æqualium crurium proprieta­
tes aſſignare.
33[Figure 33]
EX ſiphone mixto æqualium crurium, qua­
lis eſt ABCD, in appoſito ſchemate, ſi a­
quâ totus repleatur; effluit aqua ex D.
Ra­
tio eſt, quia licet tam perpendicula AB, CB,
quàm perpendicula CD, CB, ſint æqualia;
quia tamen aqua CB æquilibrata eſt ab aqua
AB, poterit à qualibet potentia facillimè
moveri, ideoque ab aqua CD deorſum ni­
tente poterittrahi, & effluere ex D; & ita de
facto contingit, vt experientia docet.
Propoſitio VI.
Inverſi Siphonis, vaſi vno crure impoſi­
to, proprietates aſſignare.
Crus inter­
num, &
crus exter­
num ſipho­
nis
OBvia ſunt quæ dicam, ideò breviter expediam. Eſto igitur
vas aquâ plenum ABCD, cui inverſi ſiphonis crus vnum FE
immergatur, alterum FN foris maneat.
Vocetur autem crus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index