Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (103) of 672 > >|
Deinde: nihil ne ignis in ardente naphthâ? nihil in pyrio pul-
uere
accenſo?
nihil in fulmine è nubibus dimiſſo? at cedo mihi
prunas
aut ſolidum quoddam corpus præter flammam, cui ignis
forma
tribuatur.
Ad hæc, quis riſum cohibeat, ſi in accenſâ fa-
ce
ignem quærenti nullum alium demonſtres præter illum, qui
eam
ellychnij particulam afficit, quam flamma circumſtat?
Eſt
igitur
ignis in flammâ, eſt in prunis;
ille ſcilicet feruor, quem
caloris
copia atque affluentia excitat.
Neque tamen hinc naturam
aliquam
gigni conſicitur, ſed illud vnum experimento deprehen-
dimus
, quod calore non modico in prunis ſollicitatus humor at-
tenuatur
, &
in flammam auolat, ſoluunturque compages corpo-
ris
, quod incendi dicitur, atque comburi.
Cum itaque alius
atque
alius ignis continuâ exardeſcentis materiæ exuſtione erum-
pat
, ſenſimque oculis ſe ſubducat in auras abiens, &
quaſi riuu-
lus
breuiſſimâ deductione ab ipſo capite manans illicò abrupto ba-
rathro
abſorbeatur (nam vt Ariſtoteles loquitur lib.
de Iuuent. &
Senect
.
cap. 3. τὸ πῦρ άεὶ διατελεῖ γινό {μρυον Καὶ ῥέον, ὥσπερ πο-
ταμὸς
, άλλὰ λανθάνει, διὰ τὸ τάχος.
*Ignis ſemper fit, & fluit,*
*quemadmodum
fluuius, ſed latet obceleritatem)* nullis planè ra-
tionum
momentis cogimur, vt in eam inclinemus ſententiam,
quæ
ſubſtantialem formam tunc gigni authumat momento interi-
turam
.
Sed ſatis communi Ignis notioni factum videatur, ſi tunc
demum
ignis vocabulo donetur corpus quodcunque, cùm tam
acrem
conceperit vim caloris, vt illum impertiens materiæ ad
exardeſcendum
facili eam valeat comburere.
Hinc micantibus
flammis
nihil de Ignis notione detrahit fugax tenuitas, accenſis
carbonibus
nihil obeſt obſcurum genus, grauiſque ſoliditas, mo-
ignauo inertique calore non torpeant, ſed vim obtineant com-
burendi
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index