Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
< >
page |< < (115) of 197 > >|
115115*DE* H*YDROSTATICES ELEMENTIS*.
3 THEOREMA. 3 PROPOSITIO.
Corpus ſolidum materiæ ponderoſioris quàm aqua ad
fundum uſque demergitur.
D*ATVM*. Efto corpus ſolidum A materiâ ponderoſiore quàm aqua B C,
cujus ſuperſicies ſumma B D, ima E C.
Q*VAESITVM*. A aquæ B C im-
poſitum ad fundum E C uſque deſcendere demonſtrator.
P*RÆPARATIO*. Vas ſuperſiciatium F G aqua plenum ipſi A ſimile &
æquale deſormato, cujus ſuperſicies ſumma F H in plano B D collocetur.
DEMONSTRATIO.
Cum A materiæ quidem ponderoſioris ſit ex hy potheſi quam aqua F G,
magnitudinis verò æ qualis;
A quoque gravius erit quam F G. Iam ſi in locum
aquæ F G ſubſtituatur ipſi pro pter fab team congruum corpu;
A attamen, ut
patet, illo ponderoſius, vas ſuperſiciarium F G per 3 poſtul.
ab A corpore al-
tius demergetur quam ab aqua F G.
demonſiravimus igitur corpus A mergi;
fed ad fundum E C uſque demergi ita evincam. Si enim fiem poſſit ne deſcen-
dat ad E C, ſed interinedio loco hæreat ut in I.
Iam ſi vice ſolidi corporis I
vas ejus ſuperſiciarium aquâ compleatur, eodem loco per I propoſ.
ſubſiſtet:
fed æ qua hæc levior eſt iſto ſolido;
quamobrem gravius
156[Figure 156] leviusq́ue in humido eodem hærebuntloco, quod abſur
dum 3 poſtulato repugnat.
Itaque eorpus A inter B D,
E C, ſummam imamq́ue ſuperſiciem conſiſtere nequit,
ac neceſſariò deſcendet donec ſundo ſubjecto E C im-
pactum quieſcat.
C*ONCLVSIO. * Solidum corpus igi-
tur materiæ ponderoſioris quam aqua ad fundum uſque demergitur.
Quod
demonſtraſſe oportuit.
4 THEOREMA. 4 PROPOSITIO.
Corpus ſolidum materiâ aquæ æquiponderante, datum
inaqua locum ſervat.
D*ATVM*. Corpus ſolidum A materiam habeat gravitate æqualem aquæ
BC.
Q*VAESITVM*. Corpus A ubicunque in aqua ſtatuetur ſubſiſtere de-
monſtrato.
P*RAEPARATIO*. Eſto vas ſuperſiciarium D, ipſi A æquale &
ſimile.
DEMONSTRATIO.
Cum A materię ponderitate & corporis mole æquale ſit aquæ D, ideo
D ipſi A pondere quoque æquatur.
Iam in vaſe ſuperſiciario D loco aquæ
ſubſtituitor corpus A ipſi propter fabricam per omnia congruum, quare per
3 poſſul.
vas ſuperficiarium D ab corpore A nec ma-
157[Figure 157] gis nec minus demergetur quam ab aqua D;
ſed aqua
D per 1 propoſ datum ſibi locum ſervat.
Itaque etiam
ſolidum corpus A in aqua B C tributum ſibi locum
retinebit, neque aliò delabetur.
C*ONCLVSIO*. Quamobrem corpus ſolidum, cujus
materies ponderitate aquæ eſt æqualis, datum ſervat locum.
Quod erat de-
monſtrandum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index