Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 403 > >|
1digitum, totus rubet: iaſpidis refert ſpe­
ciem.
Achates, &
eius mira
varietas.
66[Figure 66]
Expertus, quòd ſomnum conciliat:
Et ſomnia plena grauitatis oſtendit om­
nia, vanitate remota, prudentiam quoque
auget.
Nihilominus quia dum ferre multa
paſſus ſum infortunia, præter errorem ac
expectationem, iam ſecundò illum depo­
ſui.
Alij etiam achates referunt auium ocu­
los, & nos talem habemus: alij autem piſ­
cium.
Ponticus, qui ſanguineis guttis in­
terſtinguitur, aut atris, montium refert &
conuallium imagines.
Quidam humanos
oculos, leucophthalmi: quidam lupi, ly­
cophthalmi: quidam capræ, ægophthalmi
vocati.
Vidi & viridem perſpicuum lineis
duabus candidis pulcherimè diſtinctum,
quem dubiæ naturæ eſſe crediderim, potius

inter achatem & praſſium.
Nam velut in
animalibus muli ex aſino & equa, & ly­
ciſca è lupo & cane, ita & lapides quan­
doque miſcentur è vario genere, miſta
eorum materia, cauſiſque illos producen­
tibus.
Lapides è
duobus gene­
ribus quem­
admodum &
animalia
gignantur.
Cæterùm quod ad achatem Pyrrhi regis
attinet, nimis ridiculum puto, caſu illum
adeò ad amuſſim ornatum, ac diſtinctum

fuiſſe.
Hoc igitur ſic contingit. Pictor va­
lidis coloribus lapidem aliquem è marmo­
rum genere pinxit, vt nouem Muſæ pul­
ſantem in medio Apollinem mirarentur.
In­
de ſeu caſu, ſeu ex induſtria lapis ille ſe­
pultus iacuit per multos annos, eo in loco
vbi achatis gigni lapides ſolent: contin­
git itaque circumcirca gigni achatem per­
ſpicuum & aqueum, inde inuentus refere­
bat Muſas & Apollinem illum quaſi natu­
ræ induſtria fabricatum, cùm achates iam
gemma eſſet.
Nam ſi ſpicæ & muſcus ar­
boribus hærens in achatem tranſeunt tra­
ctu temporis, vt ego achatem habuerim,
cum quinque ſpicis, quas diceres nunc è tri­
tico excidiſſe, & tamen lapis erant, imò gem­
ma: ſic etiam muſci non parua pars ad­
erat: quantò facilius pictus lapis mollis
ille, in achatem potuit tranſire?
Modus faciem
di achatem
mirabilem.
Itaque ſi loca achatum quis obſeruare ve­
lit, & maximè vbi perſpicui generantur (hoc
enim eſt neceſſarium ) ſepeliat verò pictu­
ram ex coloribus perpetuis, quales ſunt cæ­
ruleus & aureus, metallo conſtans, tum ma­
ximè ſi cera punica pauco oleo temperata
alióve perpetuo, ſed perſpicuo tamen vn­
guento opus liniat, quale eſt quod apud nos
Vernix liquida vocatur, quæ picturis abſo­
lutis pretioſioribus ſolet induci, achates naſ­
cetur ſic pictus.
Verùm dices, Frequens hic eſſet acha­
tes ſic pictus, ſi tam parua arte parari poſ­
ſet?
At non animaduertis primò oportere
ſepeliri, vbi gignantur achates, tum verò
achatem, qui circumducitur eſſe ſplendi­
dum & perſpicuum: ac intra paucos an­
nos tranſire in gemmam, antequam pereat
pictura, nec dilui prius aliquo externo hu­
more, ne aboleatur imago, demum con­
tingere, vt abſolutus effodiatur.
Quot enim
piſces ſunt, quos nemo vnquam piſcatur,
& ferè in nemoribus aues quas nullus vn­
quam cepit, ſpontéque ſua in propriis lo­
cis obeunt, tot eſſe exiſtima gemmas, quæ
latitantes locis quo genitæ ſunt, nunquam
in lucem prodeunt, ſed in primam matrem
terram, vt coaluerunt vetuſtate, ita in ean­
dem reuertuntur.
Tametſi achates varie­
tate nobilis ſit, quia tamen parum ſplen­
det, rarò pretium ingens habet inter gem­
mas.
Chryſolithus verò longè nobilior eſt
æſtimatione achate, hunc vocant noſtri
topazium, ſicut verum topazium, chryſo­

lithum.
Topazius,
qui eſt ve­
rè chryſoli­
thus.
Inquit enim Plinius: Chryſolithus au­
tem, gemma eſt aurei coloris, micans.
At­
que hæc ipſa de noſtro topazio vulgari ve­
ra ſunt: quanquam enim topazius Germa­
nicus, vt pleræque aliæ gemmæ, quæ ſub
frigida zona inueniuntur, mollior ſit: quòd
calor non poſſit adeò ſuccum illum attenua­
re, atque durare gemmam ( nam, vt dixi,
duritiei cauſa eſt perfecta concretio, quæ
fit dum minutiſſimæ partes inuicem com­
miſcentur) attamen non de illo chryſolitho,
ſed de Orientali loquitur Plinius, quem pa­

làm eſt prædurum eſſe, ac tantæ duritiei, vt
ſapphiro parum, aut nihil cedat.
Itaque
hanc ob cauſam ego in chryſolitho effigiem
meam cælari iuſſi, cum prima nominis, ac
prænominis litera.
Elegi hunc lapidem,
quòd ſit duriſſimus, atque ob id æternum
opus, ſplendeátque non parum.
Rarus ta­

men eſt chryſolithus abſque maculis qui­
buſdam nigris, à quibus vitiatur: alioquin
gemma non vulgaris.
Creditum eſt libidi­
nem ſupra omnem opinionem coërcere, ſi
tangens carnem geſtetur.
Albertus ſcribit,
in aqua feruentem immiſſum, illius feruo­
rem tollere: quod haud verum eſt, ſed mul­
ta ( vt ſolet ) in his fabulatur: quædam ta­
men quæ expertum ſe ait de gemmis, ac la­
pidibus, ſuo loco retulimus, ac referemus:
neque enim mendax fuit, ſed minimum cre­
dulus, vt mos eſt eorum, qui talia ſectantur,
aut ſcribunt.
Cur gemmæ
boreales ple­
runque limam
ſentiant.
Chyſolithi
vires.
Cæterum, gemmam eſſe ingentis frigo­
ris exiſtimo, hoc argumento, quòd ſitim
ſub lingua poſita febricitantium mitiget:
quòd quamvis etiam cryſtallo, & aliis pluri­
bus gemmis commune ſit, non tamen adeò
euidenter.
Ergo topazium nunc habemus, qui

fuit antiquorum chryſolithus: atque con­
traria ratione, quem nunc vocamus chry­
ſolithum, Topazius eſt verus antiquorum.
Inquit enim Plinius: Topazium ſubuiri­
dem eſſe gemmam, quæ ſola inter gem­
mas à cote poliatur, ob mollitiem, li­
máque tangatur.
Quæ omnia de chryſoli­
tho à noſtris vocato, ſunt veriſſima: nam
lima tangitur, & eſt aurei coloris, non
ſynceri, ſed ſubuiridis, & ob mollitiem
rota ſtannea expoliunt ipſum: nitorem etiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index