Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 145 > >|
1
THEOREMA X.
Si baſim cylindri orbiculati percutiat alius orbiculus æqualis; ha­
beat verò impulſum maiorem gravitate ſecundâ; baſim cylindro ex­
cluſam movebit.
Cùm enim gravitas ſecunda tollat partem ſibi æqualem,
neque ultra cylindrum ſe extendat: eſt autem ex ſuppoſitione
impulſus orbiculi, ac proinde baſis maior gravitate: erit hu­
ius exceſſus principium motûs reliqui à contactu: baſis ergo
ubi cylindrum ſuperavit, motum à reliquo impulſu continu­
abit.
THEOREMA XI.
Si orbiculus æqualis percutiat baſim cylindri orbiculati minùs gra­
vem; habeat verò impulſum minorem gravitate ſecundâ; illam ba­
ſim à cylindro non excludet.
Quia baſis aſſumitur habere gravitatem minorem, quàm or­
biculus; movebitur à minori impulſu quàm idem orbiculus: &
multò etiam minori quàm ſit gravitas ſecunda: non igitur
tranſire valebit cylindrum, niſi à tergo inſtet maiorem habens
gravitatem.
At verò huius quoque impulſus aſſumitur minor
illâ gravitare ſecundâ; non igitur à cylindro eluctari, neque pro­
inde baſim excludere valebit.
THEOREMA XII.
Si orbiculus æqualis percutiat baſim cylindri orbiculati minùs gra-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index