Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 1055 > >|
1
fuiſſe
cùm à philoſophis, tùm etiam medicis de re quæ, tametſi per ſeipſa obſcura eſt, nihilomi­
nus
propter alia multa quæ præter inſtitutum inculcata fuerunt, in infinitum propè deducta eſt,
quanquam vbi tantiſper à veritatis via defleximus, ſæpe euenit, vt longiſsimis circuitionibus opus
ſit
, antequàm redeamus in viam, & perueniamus quò primùm conſtituimus.
Hoc ne nobis eue­
niat
, placet in primis diſtinguere de ſignificatis huiſcemodi vocum, quòd videamus item Gręcos
qui
varietates earum non obſeruarint, inductos aliquando fuiſſe vt errarent.
Tùm deinde de ipſa­
rum
rerum vſu, & fine verba faciemus.
Cęterùm quòd methodus hæc omnia complectitur, à de­
finitione
nominis principiò vim huius vocis methodus explorabimus.
Primùm igitur via pro ra­
tione
tractandi ſcientias ab Hippocrate ſumpta eſt, quàm ὑδὸν ipſe communi voce nominauit.
pro eo quod poſteà μέθοδον, a qui Hippocratem ſecuti ſunt, appellarunt, non viam ſimpliciter;

ſed
μεθ̓ ὁδοῦ, ideſt, cum via; quaſi via quædam pars eſſet, ſiue inſtrumentum rationis illius qua
ſcientiæ
tractantur.
& re uera multa prætereà deſiderantur ad complendam methodum; ex quo
non
temere quiſpiam cenſuerit methodum ab iſtis Ariſtotelis interprętibus modò viam docendi,
aliàs
viam diſcendi, & denique nomine viæ ſatis præcisè vocatam fuiſſe, cùm quiddam amplius
ſonet
; licet ex eo ducat originem quod vim obtinet inſtrumenti, cuius non magna ratio plerunque
habeatur
ad id cuius eſt inſtrumentum; ne dum vniuerſam eſſentiam rei, cuius inſtrumentum eſt,

obiiciat
: vt ſatius fuerit nomen Gręcum atque hodie tritiſsimum retinere quàm de vi vocis illius
tot
, & tanta detriuiſſe.
Quocirca nos etiam methodum perpetuò ponemus, nequid minus ea vo­
ce
ſignificetur quàm ipſi ſubiicitur: ac ſi Latinè vocem exprimere velimus, ſic à nobis circunſcribi
poterit
, vt à M. Tullio inſtitutio quæ à ratione ſuſcipitur, ſeu ratio docendi: nec patiemur exponi
rationem
diſcendi, multoque.
minus compendium, aut viam compendiariam; atque illud quidem,
eo
quia, licet diſciplina à doctrina, non niſi ratione ſeparetur & habitu dine, ſicut aſcenſus, à de­
ſcenſu
in eadem ſcala; natura tamen eſt doctrina prior & methodus ex ſcientia conſtat, & notitiam
flagitat
in actu b quæ in ſolo ſciente poſita eſt: ſcientis verò ſignum, & munus eſt poſſe docere.

c alterum verò; quia non omnis methodus compendio contenta eſt, neque ad compendium inſti­

tuitur
; ſed ea ſola quam definitiuam d nuncupauit Galenus. Quòd ſi compendium in ea pona­

tur
, quia niſi ſeruaremus ordinem, & viam certam ingrederemur, à propoſito longè deuiaremus,
& multis ambagibus ſæpiſsimè vti cogeremur in eo quod paucis verbis atque rationibus expli­
cari
poſſet; ab eo methodus eſſet appellata & definita quòd eius eſſet declinatio, quod ex igno­
rantia
vitioque.
naſceretur, non ex virtute quam ipſa ſingularem præſefert, contra illa præcepta quę

in
habitus definitione tradita ſunt ab Ariſtotele.
e nanque ex optimo ſemper eſt definiendus ha­

bitus
, quòd hoc per ſe reſpiciat, oppoſitum verò eiusque.
depulſionem per accidens. idemque. contin­
geret
àc ſi medicinam non ex vna ſanitate, ſed ex morbi propulſione conſtitueremus.
mitto etiam
quòd
nos docuerit Ariſtoteles f orationis breuitatem non eſſe ponendam in laude, ſed vt quiſque

tantum
dicat, quantum neceſſe ſit.
Omnium peſsimè, ſi via compendiaria dicatur; quippe quòd
duplici
vitio laboret ea deſcriptio: quia nimirum compendij vim quæ non eſt neceſſaria, necnon
viam
, quæ methodi pars eſt, non vniuerſam eius naturam proponat.
Sed hæc ſatis.
a Gal. Epi.
b 1. de par.
an.
c 1. Met.
d Gal. art.
med.
e 6. Top.
f Rhet.
Erit igitur methodus non via, ſed ex via conſtans. quare ab explicatione viæ ſermonem noſtrum
auſpicabimur
.
Hanc ego quatuor modis accipi comperio apud ſapientiſsimos auctores, etenim
vt
anteà dictum eſt, via vocatur quæ alio nomine methodus appellata eſt.
itaque vbi de methodo
diſſeremus
, eius vis vnà explicabitur.
Secundò via dicitur aditus, facultas, & copia aliquid agen­
di
, & videtur amplecti generatim inſtrumenta media, vias doctrinæ, & omnia quæ nobis aperiunt
intelligentiam
ad aliquid agendum, vel contemplandum.
vt cùm cogitamus quæ via nobis tenen­
da
ſit, ſi amicum, aut principem virum nobis conciliare velimus; & ad hunc à me conciliandum

valet
hoc, ad illum aliud.
ſic alius alia via, modo hunc, mox illum ſibi conciliabit. & illud rectè
dictum
.
Hac non ſucceſsit, alia aggrediamur via. Eodem ſignificato accepta eſt via ab Ariſtotele,
vbi
explicans vſum dialecticę methodi teſtabatur eam ſuppeditare viam ad inuenienda principia
cęterarum
ſcientiarum; g nec de via loquebatur quæ ſignificet progreſſum quendam ordinatum

quo
illa ſumuntur ex quibus ſcientia fieri ſolet, vt cęteræ viæ faciunt; ſed quia ſubminiſtraret co­
piam
argumentorum & notionum quarundam communium quæ ad illam facultatem ſpectant
quibus
in notitiam principiorum facultatum reliquarum quaſi manu duceremur.
Tertiò via di­
citur
vniuerſa ratio parandi illas orationes quibus ſcientia comparatur, quæ duo capita comple­
ctitur
: notitiam ipſius quid eſt, quæ habetur per definitionem: ac notitiam cur eſt aliquid, quæ
habetur
per demonſtrationem.
Quapropter duæ ſunt viæ potiſsimæ quæ perducunt nos ad co­
gnoſcendum
quid eſt, aut cognoſcendum propter quid, definitiua .ſ.
& demonſtratiua. Sunt &
aliæ
viæ, ſed omnes ad has referuntur, veluti miniſtræ, vt puta diuidens quæ inſtituitur in defini­
tionem
& ratiocinatrix, quæ ordinatur ad demonſtrationem.
ſimili ratione via inductiua, quia
per
illam progredimur ad notitiam principiorum demonſtrationis.
Quamobrem omnes viæ
vel
proximè vel remotè deſinunt in definitionem aut demonſtrationem, quibus habitis iam adepti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index