11694 hoc arci beneficium confert, ne
improuisò noctu per
ſcalas expugnari poſſit. Conducit item minoribus ar-
cibus, quæ non poſſunt intra ſe tot milites capere, vt
ſatis ſint ad eruptiones faciendas pro arcis defenſione.
(Galli fairx ſortics.) Aſt in arcibus majoribus, in qui-
bus eſt gens ſatis numeroſa ad eruptiones militares fa-
ciendas, ſiccam foſſam eſſe expediret, quia in ipſa ſpa-
tium adhuc eſſet ad receſſus faciendos, & præterea cõ-
moda eſſet ad exeundum pro ipſius foſſæ defenſione,
ſicq́; faciliùs poſſent amoueri ruinæ ab oppugnatione
hoſtili factæ, ne ſcalam hoſti præberent ad introitum
in arcem, vel ne hoſtis illis ruderibus coaceruatis vte-
retur pro lorica vel pro foſſa. Foſſa abſque aqua præ-
bet adhuc aliud beneficium, quoties ſcilicet eam ho-
ſtis faſciculis lignorum implet, ad pontem ſibi in ar-
cem parandum: quia ſic ab obſeſſis facilè poſſunt li-
gna exuri. Quòd ſi aqua ineſſet, ignis vis impedire-
tur, & foſſa faciliùs ab hoſte faſcibus lignorum imple-
retur. Nocumento eſt etiam aqua tempore hiberno:
ea enim congelata, facilior redditur in murum aſcen-
ſus. Item foſſa, ſicca exiſtens, aliud beneficium imper-
tiret: ſi enim milites ad velitationem, vel ad aliud ne-
gotium egreſſi eſſent, cogerenturq́; , ob magnam ho-
ſtium impreſſionem, retro cedere, & pons verſatilis ne-
ceſſariò eleuatus eſſet, (Galli dicunt pont ſcuis, quem
nos verſatilem diximus,) poſſentij in foſſam ſalire, &
in ea ſaluari. Sumitur & alia vtilitas è foſſa ſic-
ca: ſæpe enim accidit, tempore belli, vt
pecora totius agri in foſſis ab
hoſtilibus rapinis
tuta ſint.