Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1vem; habeat verò impulſum æqualem gravitati ſecundæ; exclus à baſi
illius locum obtinebit.
Vt ſi orbiculus metallicus baſim ligneam percutiat: ſitque hu­
ius impulſus æqualis gravitati ſecundæ, quâ baſis detinetur à
cylindro: cuius pars eſt gravitas propria eiuſdem baſis: dico
hunc orbiculum exclusâ à cylindro baſi, illius locum obtinere
Vt enim baſis à cylindro excludatur, neceſſe ſuperare illam re­
ſiſtentiam, dum in cylindro movetur, à gravitate tum propriâ
tum alienâ provenientem: quam quidem ſimul collectam
metitur diameter eiuſdem cylindri: propterea quòd ultima
pars baſis neceſſariò per hanc moveatur.
At verò impulſus,
quo baſis urgetur ab orbiculo graviore, aſſumitur æqualis re­
ſiſtentiæ ſimul collectæ; in omni ergo puncto motûs cylindri­
ci eſt maior reſiſtentia: quouſque in fine motûs eidem gravita­
ti fiat æqualis.
Et quia baſis per 11 huius non niſi ab impulſu
fluente movetur; ſuccedet continuò in locum huius orbicu­
lus movens: ac proinde baſi à cylindro exclusâ eundem lo­
cum obtinebit.
Dices ſi in fine motûs impulſus eſt æqualis gravitati ſccundæ, in omni
verò puncto motûs maior eadem gravitate, quomodo totus impulſus
eſſe poteſt æqualis toti gravitati? Nam ſi æqualibus addantur inæqua­
lia, erunt tota inæqualia: at〈que〉 maius ab acceßione maiori.
Refpondeo illam æquationem non niſi extrinſecè termina­
ri: cùm partes habeant nullâ duratione commenſurabiles.

Fit ergo quemadmodum in aſcenſionibus ſignorum; ut licet
continuò partes maiores aut minores cooriantur; in fine ta­
men motûs quadrantes inter ſe ſint æquales.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index