Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Dicam, ſed ex hypotheſi ; ſupponamus, Lunam ex noſtris ele­
mentis
conſtare, ac præſertim ex multo humore, longè noſtro ſubtiliore,
& puriore; nempe lympha noſtra non eſt pura, ſed mixta ex aliis elemen­
tis
; quis ſcit, an aquæ illæ ibi ſint, quæ ſuper cœlos in ſacro textu eſſe
dicuntur
; nullos tamen in iis piſces eſſe putes, nulla animantium, aut
vegetantium
ſemina; ibi enim fruſtra eſſent, cùm hæc propter hominem
ſint
terreſtris orbis incolam; Sol autem, vt agit in terram, ita & in Lu­
nam
, & caloris vi, multum humoris rarefacti educit; cùm enim ſubtilior
ſit
, longè faciliùs calore ſolvitur, educitúrque; hic porrò humor aëri ad­
mixtus
, caloris vi etiam vltra rareſcit; donec tandem à Luna recedens,
in
conum vmbræ terræ immergatur, vbi præ frigore, denſatur, & priſti­
gravitati reſtituitur; quia verò Luna versùs occaſum interim non pa­
rum
deflectit, ille tractus aëris, cui prædictus humor admixtus eſt, pro­
pior
terræ fit, quàm Lunæ, atque adeò, infra lineam dirimentem, versùs
ipſam
terram gravitat.
Sed vt hoc clariùs explicetur, nonnihil ſchematis
adhibeo
: Sit centrum terræ A, (Poſterioris Fig.) ſit Luna L, & Sol è regione op­
poſitus
, ſecundùm lineam LAK, erit Plenilunium; ac proinde hemiſphætium
Lunaris
globi BED ſolaribus radiis illuſtratur, quorum vi, humor ex illo
educitur
, ſecundùm lineas eductas ex centro L, vt fit in globo terræ;
cùm
pariter Luna globus totalis ſit: Cùm autem vmbram ſuam terra proji­
ciat
ſecundum lineam AL, haud dubiè ſi Luna ſit in Nodis, ſeu in plano
Eclipticæ
, in dictam vmbram immerſa eſt, ſecus verò, ſi à dicto plano
abſit
, & quia interea Luna ab L tranſit in M, K, R, aëris tractus, cui prædictus
humor
admixtus eſt, paulò inde gravior redditus, cum iam ſit vicinior terræ,
quam
Lunæ, versùs terram tendit; vnde fit, vt redeunte Luna in L, in vmbram
immerſus
, condenſato humore, multo gravior evadat, & cum ſit infra dirimen­
tem
, in terram magis gravitet: idem dico de reliquo aëris tractu, in orbem circa
A
; ac proinde major ſequitur preſſionis effectus, igitur major æſtus In No

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index