Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 491 > >|
Theorema 15.
Theorema 16.
Hinc motus naturalis deorſum acceleratur; hoc ipſum ſuppoſui ſuprà
Quod
eſſet in hyp.1.2.3. iam verò demonſtro propter quid eſt;
ſie enim
hypotheſis
in Theorema conuerti poteſt, vt ſæpè monuimus in metho­
do
;
igitur probatur hoc Theorema facilè; creſcit impetus in corpore gra­
ui
, quod tendit deorſum in libero medio per T. 15. igitur creſcit cauſa
motus
;
nam impetus eſt cauſa immediata motus naturalis per Th. 51.
ſed
quâ proportione creſcit cauſa, debet creſcere effectus per Ax.2. igi­
tur
motus naturalis deorſum creſcit, id eſt acceleratur, id eſt fit velo­
cior
, quod erat dem:
nec eſt quod aliquis exiſtimet hic à me committi
vitioſum
argumentationis circulum;
quippe probaui ſuprà creſcere im­
petum
, quia creſcit motus;
iam verò probo creſcere motum, quia creſ­
cit
impetus; nam primò probaui produci nouum impetum in Th.12. eo
quod
ſecundo inſtanti.
v.g. ſit eadem cauſa neceſſaria applicata non im­
pedita
, igitur tàm debet agere ſecundo quàm primo inſtanti, hæc fuit
mea
probatio à priori;
ſecundò verò probaui ex hypotheſi certa; quia
ſcilicet
creſcit motus, cuius veritatem cognoſco ſenſibiliter in ſe, vnde
ſuppono
tantùm de illa quod ſit;
igitur nullus committitur circulus; nam
diuerſa
eſt omninò cognitio.
Prima ſcilicet qua cognoſco de motu na­
turaliter
accelerato quod ſit, quæ mihi, & ruſtico communis eſt.
Secun­
da
verò qua non modò cognoſco de motu illo quod ſit acceleratus, ve­
rùm
propter quid ſit acceleratus, id eſt cauſam huius accelerationis, id
eſt
propter quam attributum hoc ineſt ſubiecto, & hæc eſt vera demon­
ſtratio
à priori; porrò in Phyſica de effectu ſenſibili ſupponi debet quod
ſit
, hoc enim percipitur ſenſu.
v. g. ſupponam in Phyſica quod ſit motus
acceleratus
, quod ignis ſit calidus, Sol lucidus, nix candida, vinum ru­
brum
, &c.
at verò demonſtrabo propter quid hæc ſint, ſed de his
ſatis
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index