Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1lá fieri quidam aſſeuerant. Cùm ergò aër ab illo ictu ſe
ſubducat, nullam inducet plagam, nullum proinde velo­
citatis decrementum; non aliter quam ſi globus per fiſ­
ſuram muri tranſuolet muro inoffenſo.
Deinde cùm im
pulſus continuò augeatur, erit continuó minor reſiſten­
tia.
Reſpondeo aerem quidem impelli & præcurrere,
verùm minori celeritate, quàm ut plagam effugiat á ter­
go hærentem; major enim globi impetus, quâm ut ab
aere fluido recipiatur: unde eadem reſiſtentia in aëre per
forando, non minús, quàm ſi ſecundo flumine elucte­
mur motu velociori, quàm ſit defluxus; non minor e­
nim difficultas in perrumpendo, quam ſi in aquà fiat im­
motà.
Deinde licet aër percuſſus à plagà ſe ſubducat &
præcurrat, alius tamen in locum plagæ ſe infundit non
minori vi findendus: neque; enim aër diſcerpi poteſt eo
modo, quo corpora magis denſa, in quibus perruptis cor
pus magis ſubtile interceptum viam præſtat faciliorem;
verùm quacunque; plaga incidit, eadem aëris ſoliditas per­
rumpenda.
Ad ſecundam rationem, dico velocitatem
motus continuò quidem augeri, ac proinde illam reſi­
ſtentiam medij auctà velocitate faciliùs perrumpi; pro­
pterea quód ablatà parte æquali major ſit exceſſus reli­
quus: nego autem â velociori plagà minus eſſe decre­
mentum.
An non velociùs vectem deprimunt libræ 10.
aut 100, quam libra 1? & tamen granum unum aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index