Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſumus ſcientiam quam prius optabamus. Hæc verò nos optimo iure vocabimus inſtrumenta,

quod
tùm ſcimus cùm ipſa habemus.
a Idcirco proprium huius viæ ſit hoc eſſe progreſſum ad

inſtrumenta
quibus ſcientia paratur, nec differt ab illis, niſi quatenus via differt à termino.
Sicut
igitur
via differt à termino tanquam imperſectum à perfecto: ſic igitur via differt ab inſtrumen­
to
ſicut à perſecto imperfectum.
ideoque. via tertij ſignificati ad inſtrumenta perbellè referetur, ſed
planè
imperfecta: neque enim ſcientiam per ſe faciunt, ſed ad faciendum ſcientiam conducunt
aſſumentes
ordine quodam terminos & principia ex quibus tùm definitiones, tùm demonſtratio­
nes
conflantur; & materiam ſuppeditantes inſtrumentis, non faciunt verò ſcientiam, quia non
notum
faciunt, ſed nota accipiunt.
quòd ſi ex acceptis id quod erat prius incognitum, cognoſcatur;
iam
non eſt hoc viæ, ſed argumenti & inſtrumenti.
Veluti via diuidens ſumit genus diuidendum
per
ſuas differentias, alteram accipit quæ ineſt in re definienda.
Sed & genus & differentia, quæ
accipitur
, ſunt nota; vt quòd homo ſit animal, idemque.
mortale, bipes, & rationis compos. hęc autem
copulata
iam facta ſunt definitio, & tunc explicant quid eſt.
Conſimilique modo in ſyllogiſtica
ſeorſum
propoſitiones accipiuntur, maior, & minor: harum verò acceptio eſt ſicut notarum, quod
ex
earum copulatione fit, eſt id quo docemur; at tùm non eſt amplius via, ſed ſyllogiſmus qui iam
docet
, & notum facit, & eſt planè inſtrumentum.
Sic via definitiua qua definitionis partes vena­
mur
, vtitur notis, & ea componit quæ, vt nota accepta ſunt; eorum facta compoſitione noteſcit

id
quod anteà quærebatur, & erat ignotum.
vt cùm generis definitio veſtigatur ex definitione ſin­
gularum
ſpecierum, aut cùm eruitur ex demoſtratione. (tot enim ferè ſunt modi quibus definitio
comparatur, diuiſio, definitio ſpecierum ſubiectarum & tranſpoſitio.
ac tranſumptio terminorum
demonſtrationis
,) nanque accipiuntur vt notæ definitiones ſpecierum, accipitur earum ratio con­
munis
, in ea pòſt modo definitio generis elucet, ſic accipitur ratio nominis, vt nota per ſe, & cauſ­
ſa
, vt clara per demonſtrationem; ex his coniunctis iam extitit definitio qua res noteſcit quæ prius
ignota
erat, dum mens noſtra progrediebatur ordine ſumendo, ac proponendo partes illius; ne­
que
enim noſcebamus quid eſſet homo, antequàm ſciremus eſſe animal bipes, mortale, ratione
vtens
cuius ſignum, quia verè de homine licet dicere, non eſſe animal bipes.
non enim ſunt idem
formaliter
, & vnum ab altero ſeparari poteſt: neque ſciebamus id quod eſt in ſemicirculo, eſſe an­
gulum
rectum, priusquàm inducentes cognoſceremus in ſemicirculo eſſe triangulum; & tamen
erat
notum in ſemicirculo triangulum efficere rectum.
Non igitur via notum facit, ſed tùm noti­
tia
fit, vbi via peruenit ad ſuum finem, & iam conſtructum eſt id quod inſtrumentum vocamus;
hoc
enim iam notum facit.
g 1. Top.
a 1. Poſt.
Modi autem notum faciendi ſunt duo præcipui, velut anteà diximus, vnde duo inſtrumentorum
genera
extiterunt: qui item ab Ariſtotele b nonnunquam τρόποι, & modi nuncupantur, aut enim
ſunt
definitio qua explicatur quid eſt, & ſubſtantia cognoſcitur, aut demonſtratio qua cognoſci­
tur
cuiuſmodi ſit res, ſunt & alia inſtrumenta quæ, vel ad hæc referuntur, vt adminiculantia, vel
imitantia
, quòd horum virtutem aſſequi non poſsint.
generatim verò comprehenduntur hiſce
capitibus
; aut enim notum faciunt, quia cogant, aut quia perſuadeant, aut quia declarent.
cogunt
ſyllogiſmi
; perſuadent inductiones, exempla, enthymemata, declarant definitiones, ſiue ſint quid
nominis
, ſeu quid rei, quæ perſuadent ſolùm communi voce nominata ſunt à Græcis παραμυθίαι,
à
M. Tullio admonitiones, à barbaris modiculæ innuitiones.
verò & inſtrumenta declarantia
ab
Auerroë maneries diſciplinæ vocantur.
Horum omnium potiſsima demonſtratio & definitio:
ad
demonſtrationem & definitionem reliqua diriguntur, vt famulantia, velut inductiones & exen­
pla
; necnon demonſtrationes quòd eſt.
Vbi enim rationem reddere valeamus accidentium, quoad
ſenſui
perſpicua ſunt & καὶ φαντασίαν, tùm de ſubſtantia quoque dicere licebit: ſimiliter ora­
tiones
dialecticæ; quoniam ſuaptè natura terminantur definitionibus, aut etiam imitantur; vt

quia
verum ex definitione & demonſtratione conſequi nequeamus; eorum auxilio ſaltem habea­
mus
id quod quam proximè accedit ad verum.
ſic veræ definitioni famulatur definitio quid no­
minis
, aut ad ipſam refertur; vt eius imago atque rationes tùm rethoricæ, tùm dialecticæ perſua­
dent
, vt aſſequamur demonſtrationem, aut ibi valent vbi res quam cognoſcere cupimus, non ad­
mittat
demonſtrationem, & hæc via item ab Ariſtotele vocatur: ἔφοδος c enim idem valet àc

μάθοδος, qua voce vſus eſt Ariſtoteles in Top. Sed quia non docent inſtrumenta, niſi quatenus
procedunt
ex notis; ita enim fit in notitia, vt in rerum ortu.
Nam ſicut poteſtas non deducitur ad
actum
, niſi ab eo quod eſt actu; ſic potentia cognitum non ſit actu cognitum, niſi proficiſcatur ab
actu
cognito.
Quare non modò nihil efficitur, niſi ritè termini coniuncti fuerint; verum etiam
niſi
ſint manifeſti; proptereà ſubiicitur quartum viæ ſignificatum, qui eſt progreſſus à principiis
quæ
, cùm actu nota ſint, vim habent efficiendi actu notum id quod actu ignotum eſt, ſed poteſta­
te
notum, de quo mentionem fecit Ariſtoteles, cùm docuit innatam eſſe nobis viam, d vt progre­

diamur
à notis nobis ad nota natura, in quo non ſumptio principiorum, non diſpoſitio, non ſtru­
ctura
inſtrumentorum obſeruatur, ſed eorum virtus quæ ordine collocantur: nanque ea quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index