Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
< >
page |< < of 355 > >|
157[Figure 57]
ſemper ſemicirculo, minus autem,
cum in meridie fuerit aſtrum) quod
ſupra monui, iterum moneo, re­
tinendam
vocem reflexionis, quam­
uis
in antiqua tranſlatione lega­
tur refractio, eſt enim apud om­
nes in confeſſo Iridem fieri per
reflexionem.
Eſt igitur in ſupe­
riori figura, quam textui, vt par
erat reſtitui, horizon G K O. cuius centrum K. in quo eſt viſus noſter, ſitque;
hemiſphærium noſtrum in arcu G A M O, repræſentatum, ſitque; nubes rori­
da, in qua Iris appareat, vbi M, quod punctum M, nubem referens, in figu­
ra ponitur in hemiſphærij ambitu, quod cœlum repræſentat, cum tamen
nubes parum à terra ſubuehatur; id enim ad demonſtrationem ferè perinde
eſt.
in oriente G, ſit aſtrum. ſi ergò lineæ viſuales à K, ad M, nubem tenden­
tes reflectantur ſuper maiorem angulum M K G, ad G, erit reflexarum vna
veluti M G.
Porro omnes lineæ viſuales, quæ ad nubem M, incidunt, neceſ­
ſariò, vt probabo, cadent in ambitum circularem.
debemus enim innume­
ras lineas imaginari à K, in coni figuram excidentes, cuius vertex ſit in K,
& axis G K O, quas omnes repræſentat vna K M, meliusque; repræſentabit, fi
cogitemus axem G K O, circa polos G, O, manentes circumuolui, ſecumque;
lineam K M, circumducere.
in hac etiam giratione linea K M, tranſibit per
omnes illas lineas, quas imaginabamur; deſcribetque; conum, quem illæ con­
formare debebant.
In prædicta autem axis volutatione, extremum M, li­
neæ K M, neceſſariò deſcribit circulum, qui eſt circulus Iridis, & eſt baſis
memorati coni.
Si igitur oriente, vel occidente aſtro fiat iris, Iris erit ſemicirculus, ideſt
illa ſemiſſis circuli prędicti (quem horizon bifariam diuidit) quæ ſupra ter­
ram extabit.
ſi autem aſtrum eleuatum ſupra horizontem fuerit, quando fit
iris, erit ſemper arcus Iridis ſemicirculo minor; tuncque; minimus cum aſtrum
meridianum circulum occupauerit.
hęc tria ſunt, quæ deinceps probanda recipit.
264
58[Figure 58]
Ibidem (Sit enim in oriente pri­
mum vbi G, & refracta ſit K M,
ad G, & planum erectum ſit in quo
A, à triangulo in quo G K M, cir­
culus igitur erit ſectio ſphæræ, qui
maximus ſit in quo A, differet enim
nihil ſi quodcŭque eorum, quæ ſuper
G K, ſecundum triangulŭ K M G,
erectum fuerit planum.
lineæ igitur
ab ijs, quæ G, K, ductæ in hac ratio­
ne non conſtituentur ad aliud, &
aliud punctum, quàm ſemicirculi
in quo A.
Quoniam enim puncta
G, K, data ſunt, & quæ K M, vtique data erit; & quæ M G, ad M K; datam igi­
tur circunferentiam tanget M, fit itaque hæc in qua M N, quare ſectio circunferen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index