Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
FE internum, crus verò FN
externum.
Huius ſiphonis
variæ ſunt proprietates, provt
variè diſponi poterit crus eius
externum.
34[Figure 34]
Prima Proprietas.
Si enim crus exter­
num FN maneat integrum,
& ex ore N exſugatur aër; ſe­
quetur aqua vaſis, ob vacui
metum, & tota effluet, aut pœ­
nè tota (donec nimirum aquæ
ſuperficies ſuperior CD deſcen­
derit vſque ad oſculum E) ſi
internum crus fundum pœnè
tangat.
Ratio eſt, quia per­
pendiculum externi cruris eſt
longius quàm interni.
Si to­
tus ſiphon aquâ impleatur, &
vtrumque orificium claudatur, ac deinde minus crus EF aquæ
imponatur, maiori foras prominente, & ſimul vtrumque orifi­
cium aperiatur; idem fiet.
Effluet tamen inæqualiter, cum perpetuo nimirum celerita­
tis decremento, quia perpendiculum aquæ cruris interni, altitu­
do nempe aquæ à puncto P uſque ad ſuperficiem ſuperiorem
aquæ vaſis (hæc enim ſola premit actu, reliquæ verò inferiores
actu non premunt, per dicta cap. 1. Proprietate V.) ſemper ma­
gis ac magis creſcit, ac proinde ſemper magis magiſque reſiſtit
perpendiculo aquæ cruris externi.
Quò verò crus externum longius fuerit infra ſuperficiem

ſuperiorem aquæ vaſis, eò fluet aqua celeriùs, & æqualibus tem­
poribus copioſiùs: quia tunc eò magis perpendiculum externi
ſuperabit perpendiculum interni cruris in longitudine, & vi pre­
mendi deorſum.
Non tamen ſufficit, ut crus externum ſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index