Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
Ipſius urbis ambitum et partium diſtributionem intelligimus pro
locorum uarietate futuram eſſe oportere uariam: quandoquidem mon
tibus
non dari in promptu eſt: ut ſeu rotundam / ſeu quadrangulam /
aut
quam aliam probes / murorum deſcriptionem poſſis æque atque
aperto
in plano ducere.
Veteres architecti oppidis circumdandis /
murorum angulos improbarunt: quod hoſtibus laceſſentibus magis quam
incolis
defendentibus opitulentur: quod item ad machinarum iniurias to
lerandas
ſint nequaquam ualidi.
Et certe anguli ad inſidias atque telo
rum
miſſiones / expugnatoribus non nihil conferunt: ubi excurrendi
et
ſeſe recipiendi facultas præſtetur.
Montanis tamen urbibus iidem
maximo
interdum præſidio ſunt: ubi ſe aduerſus uiarum occurſus
offerant
.
Ad Peruſiam urbem celebrem / quod uicos hac illac quaſi
a
manu diſpanſos digitos per obductos colles porrigat: ſi uolet ho
ſtis
anguli frontem petere / non patebit illic ubi multa inceſſet ma
nu
/ et quaſi aliqua ſubinſidente arce exceptas / tela eruptioneſque
non
perferet.
Itaque non locis omnibus circumdandæ urbis una ea
demque
ratio eſt.
Poſtremo inquiunt ueteres / urbem atque nauim
haud
quaquam eſſe oportere tam amplam / ut uacillet uacua / aut non
ſufficiat
plena: Sed alii quod tutiorem putarint / confertiſſimam uo
luere
: Alii quod optimam ſibi ſpem pollicerentur in poſterum / ſa
xioribus
ſpatiis delectati ſunt: Alii fortaſſis celebritati et nomi
nis
poſteritati conſuluerunt.
Namque urbem quidem ſolis a Buſi
ride
conditam / quam Thebem nuncupant.
CXL. Memphim cen
tena
et quinquaginta: Babylonem ſupra trecenta item quinqua
ginta
: Niniuem bis ducenta atque.
lxxx. circuiſſe ſtadia ex ueterum
hiſtoriis
comperio.
Et fuerunt qui tantum concluſerint areæ:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index