Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1 Et vituli cum membranas de corpore summo
Nascentes mittunt; & item cum lubrica serpens
Exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
Illorum spoliis vepres volitantibus auctas.

Haec quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
Ab rebus mitti summo de corpore earum:
Nam, cur illa cadant magis, ab rebusque recedant,
Quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas.

Praesertim cum sint in summis corpora rebus
Multa minuta, iaci quae possint ordine eodem,
Quo fuerint, & con formae servare figuram,
Et multo citius, quanto minus indopediri
Pauca queunt,ut sunt in prima fronte locata:
Nam certe iacier ac tergeri multa videmus,
Non solum ex alto, penitusque, ut diximus ante;
Verum de summis ipsum quoque saepe colorem:
Et volgo faciunt id lutea, russaque vela,
Et ferrugina, cum magnis intenta theatris
Per malos volgata, trabesque trementia fluitant;
Namque ibi consessum caveai subter, & omnem
Scaenai speciem patrum, matrumque, Deorumque
Inficiunt, coguntque suo fluitare colore:
Et quanto circum mage sunt inclusa theatri
Moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
Omnia conrident correpta luce diei.

Ergo lintea de summo cum corpore fucum
Mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
Res quaeque; ex summo quoniam iaculantur utraeque.

Sunt igitur iam formarum vestigia certa,
Quae volgo volitant suptili praedita filo,
Nec singillatim possunt secreta videri.

Praeterea omnis odos, fumus, vapor, atque aliae res

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index