Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fine proponit, vt in retundis, Cubæ inſulæ.
Earum rurſus, quas proponit natura, quæ­
dam
ſunt velut figuræ ſubſtantiæ ac formæ,

aliæ
quaſi picturæ.
Quæcunque verò for­
loco ſunt, caſu etiam fiunt, ſed non
in
omnibus.
Illæ ergo quæ non ſemper in
eiſdem
lapidibus inueniuntur, ſed rarò,
fortuitò
non ſecùs, ac in nubibus generan­
tur
, nulliúſque virtutis ſunt, quales in ala­
bandico
lapide ſimiæ inuento Fribergi,
& qui ex eodem genere ſcutulum habuit ru­
brum
, quòd quatuor lineæ circumambie­
bant
, quarum prima, tertiaque albæ, ſe­
cunda
& quarta rubræ.
Et Annæbergi ala­
bandicus
alius formam habuit crucis, ſed
hæc
potiùs fuit forma quàm imago.
Et in­
ter
lapides bituminoſus Hercinij nemoris
pyrites
inuenitur, qui aurearum macula­
rum
diſtinctione refert formas varias, ve­
lut
marini paſſeris, ſalamandræ, galli, pon­
tificis
barbati, tum beatæ Mariæ Virginis
filium
in vlnis geſtantis.
Similiter & in Al­
ſatiæ
lacu iuxta Miſnenſes montes rana­
rum
, ac piſcium figuræ è cupro in lapidem
ſuperficie
delineatæ inueniuntur: adeò ve­
frequenter, adeò diligenter, vt caſu
contigiſſe
vix poſſe dicas.
Munſterus refert
habere
apud ſe effigiem olruppæ: hunc ( ni
fallor
) nos bottam vocamus.
Certè huic
piſci
prægrande iecur eſt, nec abſimilis
gobio
: Fluuiatilem gobium liceat voca­
re
, poſtquam olruppa, quod ſciam, La­
tinum
nomen non eſt.
An igitur quòd hic
piſcis
aliquando lapidi hæſerit, ideò cu­
prum
rariore facto lapide eruperit ea parte?
an potius quod aqua ſemine piſcis infecta
tranſeat
in metallum?
in aqua enim ipſa
metalla
fiunt.
Seu ſydere aliquo formam
illam
imprimente?
Sed minus auguſto ter­
mino
vis ſyderis contineretur.
An ſimi­
litudine
aliqua hoc natura finxit, velut
& in animalium generatione?
Ergo me­
liùs
eſt hæc ad certas lapidum ſpecies trans­
ferre
, velut in animalibus & plantis, cùm
rectè
figuræ delineatæ fuerint, & frequens
euentus
.
At ſi rarus caſus, atque figuræ
non
exactæ, vt in noſtro Achate facies
humana
quædam, tunc talia inconſtanti
ratione
fiunt, & fortuita erunt: velut &
in
nebulis, & plumbo liquefacto in aquam
conniecto
, & oſſibus lucij piſcis ad in­
ſtrumentorum
ruſticorum formam com­
paratis
.
Ergo ex hoc genere ſunt figuræ
achatum
, atque in his vis nulla, ſcilicet
figuris
, ſed naturalibus tantùm.
Figuræ fa­
ctitiæ
quo­
modo
vim
habeant
.
De factitiis autem non parua dubitatio:
nulla
enim ratio id ſuadere poteſt, & ta­
men
vires habere videntur.
Exemplo igi­
tur
potiùs id quàm vlla ratione compro­
batum
.
Cauſa igitur eſſe poteſt, vel quia
vis
illa lapidi inſita ſit, quam perperàm fi­
guræ
ignari tribuunt, velut de iaſpide Ga­
lenus
inſculpto referebat: vel quoniam fa­
to
id contingit: nam nullus habet quin,
gratia
exempli, tutus fuerit ab inimicis.
Sed non ob id tutus, quia ſculptum habeat
annulum
, ſed annulus id poſſe videtur:
quoniam
eius eſt qui fortunam hanc fa­
to
eſt conſecutus: vel quia tales natura
ſumus
, prompti, fortes, ſagaces, non
quidem
lapidis inſculpti beneficio, ſed na­
tura
hominis: vel quia inani ſpe pericu­
lis
ſe exponentes, aut negotia amplexan­
tes
, à fortuna iuuantur, ob id à ſigillis
factum
putant.
Tot igitur modis contin­
git
credere vim eſſe factitiis figuris.
Quòd
verò
neque plaſtices, aut domus, aut aliud
quicquam
manu factum præter vim for­
tunæ
vires aliquas habere poſſit, nunc
demonſtrandum
eſt.
Cùm enim figuræ ma­
themathicæ
agere quicquam nequeant,
neque
magis principia ſint rerum, quàm
numeri
, manifeſtum eſt ſpontè nihil ac
per
ſe poſſe, ad actiones naturæ agendas,
aut
permutandas.
Quòd ſi à cœlo per ob­
ſeruationes
vim conſequi eas ſperes ( hoc
enim
affirmant plerique ) neceſſe eſt, vt
principium
aliquod ſit formæ: formæ enim
naturalis
actio eſt.
Formam igitur natura­
lem
mutari non figuram eſt neceſſarium.
Memorabile illud eſſe ſcio quod referunt de
Hermionis
monili, quod qui geſtarent, in­
feliciter
omnes perirent.
Recentius ac verius
de
equo Seiano, cuius poſſeſſores Cn.
Seius
primò
inde Dolobella, pòſt Craſſius atque
Antonius
, iudicio, aut caſu crudeliter ac mi­
ſerabiliter
periêre.
Erat autem forma inſignis
ac
virtute, colore autem admirabili, nempe
puniceo
.
Sic de Toloſano auro fertur, quod
cum
Cepio Romanus ſuſtuliſſet, & ipſe
malè
periit.
Non igitur hæc ſunt figura­
rum
exitia, ſed fati, de quo aliàs diximus.
Fortuita igitur, & quæ arte fiunt, attigiſſe
ſufficiat
.
At cryſtallus cur habeat ſex ſuperficies
( vix enim vnquam plures, aut pauciores
habet
) nunc dicendum.
Cauſa eſt, quòd
velut
& apum caſulæ ab aliis circumdantur,
atque
ideò & ipſæ hexagonæ ſunt, cryſtalli
fruſta
aliis fruſtis.
Sed cur quæ ab aliis cir­
cumdantur
, ſunt hexagona forma, cùm
ſphæra
à 12. ſimilibus Sphæris, non au­
tem
ſenis circumambiatur?
Meliùs igitur
erit
vim hanc in naturam corporis referre:
nam
corpus omne quod ſuperficiebus recti­
lineis
circumambitur, longitudine, latitu­
dine
, & altitudine diſtinguitur: at hæc con­
ſtat
ſenis oppoſitis ſuperficiebus, quam­
obrem
ſenas ſuperficies habent cryſtal­
lus
, & reliquæ huius generis gemmæ, vt
beryllus
.
Rurſus natura hoc conſtituit ( vt
dixi
) generationis cauſa, vt in plantis
dicemus
: nam & in Cuba inſula orbis alte­

rius
, lapides exactè ſphærici naturæ ſolius
beneficio
abundant.
At obſcurior eſt in il­
lis
vtilitas, non autem minus certa.
Sed cry­
ſtallus
ex aquea conſtat ſubſtantia atque
ideò
facillimè liqueſcit in igne, tranſitque
è
veſtigio in vitrum.
Simili ratione dicen­

dum
eſt, ipſum non ex glacie fieri, quam­
vis
inter niues ſoleat inueniri, ſed humore
ſui
generis: nam glacies quæ è montibus
pendet
, cùm deciderit igne excalefacta li­
queſcit
, non cryſtallus, niſi ignibus cir­
cumdetur
, aſſiduéque vento & flamma vr­
geatur
.
Quòd promineat è ſummis mon­
tium
cacuminibus, non ob id contingit,
quòd
ita genitum ſit, aut quòd glacies vn­
quam
fuerit: ſed quoniam terra & lapides
molliores
imbribus, ventis & niue liquefacta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index