Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127
128
129
130
< >
page |< < (111) of 131 > >|
117111THEOREMATA SPIRITALIA. 20. in quo ſit inflexus ſiphon, cujus alterum crus tranſeat per fundum, al-
terum in tantum elevatum ſit ſupra iſtum fundum, quantum ad aquæ flu-
xum ſufficere videbitur, &
funi trochleæ 17. alligetur pondus 19. quod
ſolum ſit tam grave, ut valeat volvere cannam, &
ſecum trahere vas 20.
Poſtea ſub centro fuſi adaptetur catinus
92[Figure 92] 21.
qui habeat canalem 22. 23. cujus oſ-
culum immineat vaſi 20.
Ita obſervabi-
mus aquam, quæ fluxit per canalem H I,
circumvolvere rotam 5.
6. 7. 8. quia ne-
ceſſe eſt aquâ cadente in concavitates
rotæ 9.
10. 11. 12. rota circumvolvatur
propter gravitatem aquæ;
dumque illa
circumvolvitur, ferramenta CC eleva-
bunt ferramenta 3.
quæ dum ſuper cen-
tris cylindrorum volvuntur, depriment
extremitatem 4, indeque funes, qui per
crura fabrorum transmiſſi ſunt, quoque
trahentur, &
illorum brachia elevabunt.
Mallei eorum per vices percutient incudem, & quia radii rotæ ſunt vacui
(licet neceſſe ſit hæ c foramina eſſe parva, ut parum tantum aquæ per ea
fluat) defluet aqua in centrum fuſi, indeque fluet in vas 21.
& hinc porro in
vas 20.
per canalem 22. 23. hoc ubi fuerit repletum, ob gravitatem ſuam
deſcendet, ſecumque trahet pondus 19.
& vertet cannam 13. 14. circa cla-
vum fixum in 15.
& conſequenter vertetur faber E, & apparebit ille por-
tare ferrum ad fervefaciendum illud in focum, facietque interea ſuum ne-
gotium, ita ut dum ſe vertit, ponat ferrum in ebullitionem aquæ, quæ vere
ebulliet':
nam dum vertitur canna 13. 14. clauditur canalis H I, & hinc
fiet, ut rotâ non amplius volutâ fabri laborare ceſſent:
quia vero foramen
cannæ in vertendo coïncidit cum canali L, aqua ſaliet in catinum N per
canalem L O M, &
ebulliet: ſed memineris ut caveas, ne aqua ebulliens
ſuos terminos transgrediatur, inque cum finem fac foramina, per quæ di-
labatur.
Interea evacuabitur vas 20. per ſuum vel diabetem, vel ſiphonem,
perinde enim eſt, &
pondus 19. denuo elevabit vas 20. & ſic canna 13. &
14.
converſa faber E denuo ponet ferrum ſuper incudem, & canalis H I
rurſus aperietur.
Qui faciet volvere rotam, & ſic fabri rurſum laborabunt,
qui feriendo ſuper cono P, id eſt ſuper ſolido, quia cavus erit fere totus
aqua repletus per canaliculum QR, quilibet ictus mallei faciet exilire
aquam.
Superficies enim ſolidi non tanget ſuperficiem cavi, quia, ut dixi,
ſuſtentatur ab elaterio.
Et hoc fuit nobis propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index