Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of figures

< >
< >
page |< < (111) of 131 > >|
117111THEOREMATA SPIRITALIA. 20. in quo ſit inflexus ſiphon, cujus alterum crus tranſeat per fundum, al-
terum
in tantum elevatum ſit ſupra iſtum fundum, quantum ad aquæ flu-
xum
ſufficere videbitur, &
funi trochleæ 17. alligetur pondus 19. quod
ſolum
ſit tam grave, ut valeat volvere cannam, &
ſecum trahere vas 20.
Poſtea ſub centro fuſi adaptetur catinus
92[Figure 92] 21.
qui habeat canalem 22. 23. cujus oſ-
culum
immineat vaſi 20.
Ita obſervabi-
mus
aquam, quæ fluxit per canalem H I,
circumvolvere
rotam 5.
6. 7. 8. quia ne-
ceſſe
eſt aquâ cadente in concavitates
rotæ
9.
10. 11. 12. rota circumvolvatur
propter
gravitatem aquæ;
dumque illa
circumvolvitur
, ferramenta CC eleva-
bunt
ferramenta 3.
quæ dum ſuper cen-
tris
cylindrorum volvuntur, depriment
extremitatem
4, indeque funes, qui per
crura
fabrorum transmiſſi ſunt, quoque
trahentur
, &
illorum brachia elevabunt.
Mallei eorum per vices percutient incudem, & quia radii rotæ ſunt vacui
(licet neceſſe ſit c foramina eſſe parva, ut parum tantum aquæ per ea
fluat
) defluet aqua in centrum fuſi, indeque fluet in vas 21.
& hinc porro in
vas
20.
per canalem 22. 23. hoc ubi fuerit repletum, ob gravitatem ſuam
deſcendet
, ſecumque trahet pondus 19.
& vertet cannam 13. 14. circa cla-
vum
fixum in 15.
& conſequenter vertetur faber E, & apparebit ille por-
tare
ferrum ad fervefaciendum illud in focum, facietque interea ſuum ne-
gotium
, ita ut dum ſe vertit, ponat ferrum in ebullitionem aquæ, quæ vere
ebulliet
':
nam dum vertitur canna 13. 14. clauditur canalis H I, & hinc
fiet
, ut rotâ non amplius volutâ fabri laborare ceſſent:
quia vero foramen
cannæ
in vertendo coïncidit cum canali L, aqua ſaliet in catinum N per
canalem
L O M, &
ebulliet: ſed memineris ut caveas, ne aqua ebulliens
ſuos
terminos transgrediatur, inque cum finem fac foramina, per quæ di-
labatur
.
Interea evacuabitur vas 20. per ſuum vel diabetem, vel ſiphonem,
perinde
enim eſt, &
pondus 19. denuo elevabit vas 20. & ſic canna 13. &
14
.
converſa faber E denuo ponet ferrum ſuper incudem, & canalis H I
rurſus
aperietur.
Qui faciet volvere rotam, & ſic fabri rurſum laborabunt,
qui
feriendo ſuper cono P, id eſt ſuper ſolido, quia cavus erit fere totus
aqua
repletus per canaliculum QR, quilibet ictus mallei faciet exilire
aquam
.
Superficies enim ſolidi non tanget ſuperficiem cavi, quia, ut dixi,
ſuſtentatur
ab elaterio.
Et hoc fuit nobis propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index