Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ut intra ſeptum ex urbis ſolo annua alimenta colligerent. Hic ex
uetere prouerbio illud probarim quod aiunt / omnia ut nihil nimis:
aut ſi in alteram peccaſſe partem iuuet: hanc malim quæ ad auctum ci
uium numerum percommode poſſit excipere: quam quæ ſuos honeſte non
capiat.
Adde quod non ad tectorum modo uſum et neceſſitatem urbs ha
benda eſt: uerum et ita habenda ut a curis ciuilibus ad platearum / Cur
riculorum / ortorumque
et ambulationum et natationum et huiuſmodi orna
menta
delitiaſque grauiſſima pateant ſpatia et diuerſiones.
Referunt ueteres / Varro / Plutarcus aliique: ſolitos maiores urbium
moenia ritu et religione diffinire: Iugatis enim bobus mare et foe
mina diu auſpicato æneum aratrum trahebant: fiebatque ſulcus primige
nius: quo moenium ambitus deſignaretur: Boue femella interiore:
maſculo exteriore ſequebantur aratrum.
Coloni patres glebas ſub
motas et ſparſas proſciſſum in ſulcum refundentes incumulanteſque
ne quid diſſeminaretur: cum ad locos portarum uentum erat aratrum
manibus ſuſtinebant: quo intactum portarum limen relinqueretur.
Ea
re præter portas totos murorum ambitus et opus ſacratum ducebat.
Portas ne appellare quidem ſacras erat fas. Per Romuli tempora
inquit Dyoniſius alicarnaſſeus / patres inchoandis urbibus ſolitos
facto ſacrificio ignes ante tabernacula incendere: eoque populum edu
cere: ut expiationis gratia flammas tranſilirent: Pollutos nimirum
ad eam rem ſacram non admittendos arbitrabantur.
Hæc illi. Alibi
comperio proſeminata puluere ex tellure alba / quam puram nuncupant
ſolitos ponendorum murorum lineam deſignare.
Et Alexandrum in
huius telluris locum / cum Pharon conderet / quod pura defeciſſet / fa
rinam ſubieciſſe: quæ res uatibus futura prædicendi occaſionem præ
ſtitit:quod iſtiuſmodi præſagiis per natales urbium dies annotatis cer
tos putarent euentus temporum poſſe prædicari.
Quin et apud
ætruſcos ritualibus libris docebantur quænam forent ex natali urbium
die ſecula ſucceſſura: Id quidem non ſpectato coelo / de qua re ſu
pra ſecundo diximus libro: ſed captis ex præſentium rerum argumentis
atque coniectura.
Sic eos ſcripſiſſe meminit Cenſorinus. Quo die urbes
conſtituantur / de his qui eo die nati ſunt:quod diutiſſime uixerint die mortis
ſuæ / primi ſeculi modulum finire: eoque die qui essent reliqui in ciuitate:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index