Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1de his rurſum eius mortem / qui longiſſimam egiſſet ætatem / finem
eſſe ſeculi ſecundi.
Sic deinceps tempus reliquarum terminari: mit
ti a diis portenta / quibus admoneremur quodque ſeculum eſſe fini
tum.
Hæc illi: Tum et addunt his argumentis ætruſcos didiciſſe
perpulchre ſua ſecula.
Sic enim mandarunt memoriæ quatuor pri
ma ſuorum ſecula annorum fuiſſe.
C. Quintum. cxxiii. Sextum. xx.
et. C. Septimum totitem. Octauum tum demum agi per tempora Cæ
ſarum.
Nonum et decimum ſupereſſe. Tum et ſecula ipſa qualia
futura ſint non ignorari arbitrabantur hiſce inditiis.
Romam quodem
orbis imperium habituram ex eo coniectarunt: quod qua die condita ſit
ex natis per eam diem unus regnum adeptus ſit: Hunc inuenio fu
iſſe Numam: Nam conditam urbem et natum Numam.
xiii. chalen
das
maias meminit Plutarcus.
At muro incinctam urbem Lacenæ
quod non haberent gloriabantur: Freti enim ſuorum ciuium armis et ro
bore / ſatis ſe quidem putabant munitos eſſe legibus.
Aegyptii aut
Perſæque contra maiorem immodum ſuas urbes murorum praeſidiis mu
niendas putarunt: Namque cum alii / tum et Niniues / atque item Se
miramis murorum craſſitudinem ſuis eſſe urbibus uoluere / ut iuncti
currus ſupremam per operis amplitudinem traherentur: Altitudineque
tanta eduxere / ut centenum excederent cubitum.
Apud Tyrum al
ta fuiſſe moenia pedes.
CL. meminit Arrianus. Et compti qui ne
unis tantum contenti fuerint moenibus.
Carthaginenſes triplici ur
bem cinxere muro: Deioces urbem Cebatanam / tam etſi eſſet in
ædito poſita / ſeptimo cinxiſſe orbe ait Herodotus.
Nos uero
quando ad tuendam ſalutem et libertatem hoſtibus aut fortuna aut nu
mero ſupantibus potiſſima ineſſe ipſis in muris præſidia intelligi
mus.
Neque iſtos probamus / qui prorſus nudam uoluerint urbem esse:
neque illos qui omnem tuendi ſui ſpem / ipſa in moenium extructione po
ſuiſſe uideantur.
Platoni tamen aſſentior: Nam eſſe quidem ciuitati
cuiuis inſitum atque innatum / ut ſingulis momentis temporis ſit
periculis proxima captiuitatis: quando ita ſeu natura / ſeu homi
num moribus comparatum ſit: ut habendi terminos et concupi
ſcendi fines / nullius ratio ſibi neque publice neque priuatim præ
ſcripſerit.
Ex qua una potiſſimum re armorum omnis iniuria

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index