Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127 121
128 122
129 123
130 124
131 125
132 126
133 127
134 128
135 129
136 130
137 131
138 132
139 133
140 134
< >
page |< < (112) of 760 > >|
118112PHYSICORVM ARIST. tantummodo motũ eſſe. In unoquoq; nanq; istorum, con-
trarietas eſt.
Is igitur motus, qui in qualitate eſt, alteratio:
hoc enim cõmune nomẽ poſitum eſt: atq; qualitatẽ non eam
dico, quæ in ſubstantia eſt (eſt enim &
differẽtia, qualitas)
ſed eam, quæ eſt paßiua, qua quippiam pati dicitur, aut im-
poßibile eſſe.
Is autẽ, qui eſt in quantitate, cõmuni quidẽ no
mine caret:
habet autẽ earum partiũ, in quas diffunditur no
mina:
quarũ altera accretio, altera decretio nũcupatur. Ea
quidẽ, qua ad perfectam acceditur magnitudinem, accretio.

Ea uerò, qua ex hac receditur, decretio.
At is, qui eſt in lo-
co, &
cõmuni nomine caret, & proprio. Latio autẽ cõmu
ni nomine nuncupetur:
quanquam ea ſola propriè ferri di-
cuntur, in quibus cùm mutant locũ, non eſt ſitum ſtare, &

quæ loco ſeipſa nõ mouent.
Mutatio autem ea, quæ eſt ea-
dem in forma ad magis, ac minus tale, alteratio eſt.
Ea nanq;
mutatio, qua ex contrario ad contrarium itur, aut ſimpli-
citer, aut aliqua ex parte, motus, nimirum eſt:
nam ſi ad mi-
nus tale acceditur, ad contrarium:
ſi ad magis, ut ex con-
trario in ipſum mutari dicetur.
Nibil enim intereſt, aliqua
ex parte quip piam, an abſolutè mutetur:
at tamen aliqua ex
parte, eſſe ipſa cõtraria oportebit.
Eſt autem ex eo magis,
minusúe tale, quia plus, aut minus ineſt contrarij, &
non
ineſt.
Ex his igitur quæ dicta ſunt, patet motus has tres ſo-
las eſſe mutationes.
Eſt autẽ immobile & id, quod moueri
non poteſt, ut ſonus inuiſibilis eſt.
Et id, quod multo in tem
pore uix mouetur:
aut id, quod tardè admodum incipit. Est
id inſuper, quod aptum eſt quidem ut moueatur, moueriq́;

poteſt, non tamen tunc, cùm eſt aptum moueri, &
ubi, &
quemadmodum eſt aptum, mouetur:
quod quidem ſolum
immobilium, quieſcere dico:
eſt enim motui cõtraria quies.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index