Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1defluunt, & ſaxum nudatur: quamobrem cry­
ſtallus, qui inter lapides, ac ſub terra geni­
tus eſt, quomodocunque hæreat, pendere

videtur.
In mucrone rarius, frequenter in
corpore cryſtalli generatur argentum rude:
quòd non inter illius vitia, ſed egregias
laudes reponitur: namque ſic pulchrior ha­
betur, & rarioris exempli gemma.
Inuenitur &
ex eo ſpecies amethyſto ſimilis, adeò obſcura
eſt, quàm quidam beryllum eſſe putant.
Vi­
di & aquam cryſtallo ingenitam, atque in
aqua corpus tenue nigrum, quod motu aquæ
ad contrariam ferebatur, quòd eſſet illa le­
uius, itaque dum conſideret cryſtallus ſpon­
tè aſcendebat: ludentes igitur dicebamus, &
perſuadebantur aliquid dæmonem cryſtallo

incluſum.
Sed cur non multùm nitet? quia
mollis: nulla enim gemma mollis nitet.
Sed
cur molle non nitet?
quia radios non om­
nes, aut plurimos reflectit: igitur quod plu­
rimum nitet, non adeò perſpicuum eſſe po­
teſt: itaque magis perſpicuus eſt cryſtallus
adamante, quia adamas multò magis
nitet.
Chryſtallus
cur ſex ha­
beat ſuperfi­
cies.
Lapides ro­
tundi.
Cryſtallum
non eſſe gla­
ciem.
In cryſtallo
argentum
rude genera­
tur.
Aqua in
cryſtallo.
Gemmarum
durities quo­
modo cognoſ­
catur.
Prannium.
Eſt & alia cauſa, quòd vbi exactè leuis
eſt ſuperficies, ad eundem penitus angu­
lum radij reflectuntur, atque ideò validio­
res fiunt.
Si autem non ſit dura, non erit
exactè plana ſuperficies: quamobrem radij
diuerſis angulis incident & reflectentur, diſ­
ſipabunturque, ac impedientur.
Vt verò cryſtallus gemma eſt alba, ita
pranium nigra & perſpicua, quòd rarum
eſt.
Huius radix è genere cryſtalli eſſe vi­
detur, & in Saxonia inuenitur.
Aliquan­
do verò contingit radici nigræ fermè adnaſ­
ci gemmas alias, vt ſarda in Cypro è tranſ­
lucido non exactè nigro, & hyacinthus in
Miſena Volcheſtein ſic exoritur.
Exoriun­
tur & quemadmodum diximus, rubræ, viri­
des, cæruleæ, ac amethyſtinæ.
Nebrites gemma non eſt, ſed rarus ta­
men lapis, opacus, colorem pellis cerui ad
vnguem referens: vocant noſtri gemmarij
Garatronium: creditur geſtantem omninò
tueri, ne poſſit vulnerari.
Vulgaris & vilis,
pulcher tamen.
Garatronius
Pazar lapis
ſeu bezar.
Nobilior hoc, ſed non ei tamen valdè diſ­
ſimilis eſt pazar lapis, quem corrupto no­
mine vocant bezar.
Gemma nec hic eſt, ſed
mollis ac cinerei coloris, auellanæ magni­
tudine, omnibus venenis egregiè reſiſtit.
Hic eſt ille lapis ab omnibus laudatus, & à
nemine fermè cognitus: quem Scribonius Lar­
gus, quamuis Cæſaris medicus, falsò ſcripſit
lachrymam eſſe ceruorum in Cicilia inuentam
cùm conſtet in Pely Orientalis Indiæ regio­
ne ſolitam inueniri.
Vbi etiam referunt radi­
cem
eſſe venenoſiſſimam, nomine bezar, quæ
ſtatim occidat: cuius fructus non ſolùm ad­
uerſus radicem, ſed etiam quæcunque alia
venena, præſtantiſſimum ſit auxilium: voca­
tur autem fructus nirabri.
Sed quomodo ale­
xipharmacum, atque venenum ex eodem
oriri poſſint, dictum eſt aliàs.
Amethyſtus.
Amethyſto color vini, & grata gemma
vilis pretij, etiamſi ſit orientalis: creditur
ebrietatem alligatus vmbilico prohibere: &
(quod diximus etiam ſuperius) ſomnia mouere.
Corallius verò gemma non eſt: eius ſpe­
cies ſunt, candida, rubens, & nigra quæ ta­
men omnes in eadem planta conſpiciuntur.
Quò fit vt nec ætate, nec ſpecie differant, ſed
velut lapides reliqui vapore maris tingan­
tur: tener eſt, atque arbuti inſtar in imo

maris inter lapides & ſaxa oritur.
Nobiliſſi­
mus rubens, & qui ex eo rubet, vt purpu­
ra, igneum quendam emittens ſplendorem,
è directo ventriculi ſuſpenſus illum vehe­
menter confirmat, quod Albertus, Galeno
& Auicennæ adſcribere nititur: tenuis eſt
ſubſtantiæ, & inter ea, quæ in mari con­
creſcunt etiam tenuiſſimæ, ideóque confir­
mat membra, & ſpiritus temperat.
Vnde
qui talis eſt qualem ſuprà eſſe debere di­
ximus, cor & cerebrum confirmat, men­
tem exhilarat, & morbo comitiali aduerſa­
tur.
Sed cùm frequentiſſimus ſit illius pro­
uentus, optimi certè rariſſimus.
Nam quæ
abundant, facilè abſoluuntur: & quæ fa­
cilè abſoluuntur, perfecta eſſe non poſſunt.

Itaque optima quæque rara eſſe neceſſe eſt.
Concreſcit & duratur aëre poſtquam è
mari extractus fuerit, quoniam aër quod
tenue eſt illius humidum ſiccat, & frigus
etiam partes cogit.
Refrigeratur autem ab
aëre etiam æſtate media, quia pars, quæ
intus penetrat, frigida euadit: oſtenſum
enim eſt aërem cum diſſipatur refrigerari.
Vnde Ouidius:
Nunc quoque coraliis idem natura remanſit,
Duritiem tacto capiantur ab aëre, quoque,
Vimen in æquore erant, fiant ſuper æthera ſaxum.
Corallius.
Vires coral­
li.
Cur optima
quæque raræ
ſint.
Proprium rubei ac ſynceri, fulgentiſque,
vt carbunculus, eſt quòd ſi annectatur collo,
vt carnem tangat, cùm ægrotat homo, aut
breui ægrotaturus eſt, aut ſi venenum hau­
ſerit, quod nondum ſentiat, impalleſcere, &
nitorem amittere, adeò vt mireris, atque hoc
non ſemel obſeruaui.
Cauſa eſt, quod vapor
ille, qui nondum moleſtiam homini afferre,
poteſt, ſubſtantiam teneriorem corali affli­
git miro experimento.
Morbis fu­
turis digno­
ſcendis.
Hæ igitur nobiliores ac magis vulgates
ſunt gemmæ.
Cæterùm adulterantur miris
modis, qui tamen in tres numero modos de­
ducuntur.
Horum autem primus eſt vulgaris,
vt inter duas planas tabulas cryſtalli color,
cum glutine perſpicuo ponatur, inde coaleſ­
centibus his gemma annulo clauditur, vt ri­
ma coniunctionis lateat: atque hic modus
vulgaris ac vilis eſt.
Copia hàrum gemma­
rum, imò emporium eſt ipſa vrbs noſtra in
qua virtus eadem cum gemmis colitur.
Peſſima eſt fraus quæ ſubiicitur, nec vul­
garis ad fallendum, cuius autor Zocolinus ex
vrbe noſtra, quem ob adulterinam monetam
Princeps debito ſupplicio affici iuſſit, quan­
quam omnes gemmarij pro illo ſupplicarent.
Vides ingenia hominum, atque ex vno collegio
argumentum multitudinis accipe: cui ſi diſpli­
ceo, non tam pudet, aut pœnitet, quam gratulor,
quòd horum morum hominibus odio habitus
ſim.
Igitur ille inclytus vir, tabellam ex vero
lapide, veluti pro carbunculo ex carbunculo,
pro ſmaragdo ex ſmaragdo nitidam, ac vilem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index