Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1
Quia motor.] Syllogiſmi præcedentis propoſitio nec poſita,
nec illuſtrata eſt.
quia ex ſe euidens. Pro aſſumptione vero hîc prioris
eius partis illuſtratio ponitur, ſic.
Non reſiſtentia, aut minus reſiſtentia, mouere facilius eſt.
Vbi autem eſt finis rei motæ ( eſt autem in puppi nauis, non in
eius medio, nec in prora ) ibi reſiſtentia vel nulla vel minor.
Contra vbi celerrime mouetur, vt in prora, aut celerius, vt in
medio, ibi maior eſt.
Ergo in puppi nauim mouere facilius eſt: quam in medio, aut in
prora.
Quoniam vt in ijs.] Similitudo eſt ad illuſtrandam præce­
dentis ſyllogiſmi aſſumptionem, ſic.
Quemadmodum eorum quæ vi
feruntur latio ad finem deficit, & imbecillior eſt: ſic continui lati
extremum imbecillius mouetur.
Et quoniam exigua.] Similis ſententia eſt apud Ariſtotelem
lib. de animalium motu.
Nec vero dubium eſt, inquit, quin parua ad­
modum initio facta mutatione in corpore multiplices è longinquo
varietates ſuboriantur, vt cum per temonem paululum tralatum
longè diuerſa proræ poſitio viſitur.
Atque hæc eſt altera cauſa cur
gubernaculum in puppi ponitur.
Angulus enim æqualis.] Licet oculata alioquin fide perci­
piatur quanta & quam euidens nauigij temone paulùm vixque con­
torto ipſius proræ ſtatim tranſpoſitio multo maior conſequatur: ta­
men & id geometrica propoſitione confirmatur quæ imperfecta eſt
ſed ſic perfici poteſt.
Si duo Iſoſcelia æqualia angulis, inæqualium crurum fuerint:
erunt & inæqualia
34[Figure 34]
baſibus: & huius ba­
ſis maior, cuius crura
maiora.
Sint A B E
& A D C duo iſoſ­
celia æqualia angulis
qui ad A, & A D
crus eſto maius crure
A B ſicut & A C
ipſo A E.
Dico baſim D C maiorem eſſe baſi B E. Nam quia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index