Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000884">
                <pb xlink:href="079/01/160.jpg" pagenum="111"/>
              Consimiles ideo diffusae rebus abundant,
                <lb/>
              Ex alto quia dum veniunt intrinsecus ortae,
                <lb/>
              Scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
                <lb/>
              Ostia sunt, qua contendunt exire coortae.</s>
              <s id="s.000885">
                <lb/>
              At contra tenuis summi membrana coloris
                <lb/>
              Cum iacitur, nihil est, quod eam discerpere possit;
                <lb/>
              In promptu quoniam est, in prima fronte locata.</s>
              <s id="s.000886">
                <lb/>
              Postremo in speculis, in aqua, splendoreque in omni
                <lb/>
              Quaecumque apparent nobis simulacra, necesse est,
                <lb/>
              Quandoquidem simili specie sunt praedita rerum
                <lb/>
              Ex imaginibus missis consistere eorum.</s>
              <s id="s.000887">
                <lb/>
              Nam, cur illa cadant magis, ab rebusque recedant
                <lb/>
              Quam quae tenuia sunt, ostendi est nulla potestas.</s>
              <s id="s.000888">
                <lb/>
              Sunt igitur tenues formae, rerum similesque
                <lb/>
              Effigiae, singillatim quas cernere nemo
                <lb/>
              Cum possit tamen, adsiduo crebroque repulsu
                <lb/>
              Reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
                <lb/>
              Nec ratione alia servari posse videntur,
                <lb/>
              Tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000889">nunc age quam tenui natura constet imago
                <lb/>
              Percipe.</s>
              <s id="s.000890"> et in primis, quoniam primordia tantum
                <lb/>
              Sunt infra nostros sensus tantoque minora
                <lb/>
              Quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
                <lb/>
              Nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
                <lb/>
              Cunctarum quam sint suptilia percipe paucis.</s>
              <s id="s.000891">
                <lb/>
              Primum animalia sunt iam partim tantula, quorum
                <lb/>
              Tertia pars nulla possit ratione videri.</s>
              <s id="s.000892">
                <lb/>
              horum intestinum quodvis quale esse putandum est!</s>
              <s id="s.000893">
                <lb/>
              Quid cordis globus aut oculi? </s>
              <s id="s.000894"> quid membra? </s>
              <s id="s.000895"> quid artus? </s>
              <s id="s.000896">
                <lb/>
              Quantula sunt!</s>
              <s id="s.000897"> quid praeterea primordia quaeque
                <lb/>
              Unde anima atque animi constet natura necessum est ? </s>
              <s id="s.000898">
                <lb/>
              Nonne vides quam sint subtilia quamque minuta? </s>
              <s id="s.000899">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>