Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Fateor vltro æqualem ferè ſemper eſſe portionem humoris Lu­
naris
educti, admixtique aëris tractui intra Atmoſphæram orbitæ Lunaris
contenti
, ſed hic parum denſatur, ac proinde vix gravior evadit, niſi intra
vmbras
ab alterutro globo projectas immergatur; neque hoc ſufficit, niſi
gravior
factus propior terræ ſit, quàm Lunæ; hoc autem circa Plenilunium
fieri
conſtat, in quo ſcilicet vmbra terræ projicitur quaſi directè versùs Lu­
nam
; vnde magna humoris educti copia in dictam vmbram immergitur,
ac
proinde denſatur, & gravior evadit; Lunâ autem recedente ab L, ver­
sùs
M, & K, humor ille tandem propior terræ fit: quid mirum igitur, ſi
aër
, cui admixtus eſt magis in terram gravitet?
Idem dico de Novilunio.
Vbi enim Luna ex K Novilunij puncto pervenit per R in L, Sol ferè li­
neæ
EC reſpondet, vnde vtraque vmbra tum Lunæ, tum terræ projicitur
in
illum aëris tractum, qui eſt circa P, & cui eductus humor admixtus eſt;
hinc
valdè denſatur & gravior fit, & cùm ſit propior terræ, verſus illam
tendit
, deſcenditque infra dirimentem: Si autem Luna ponatur in Quadra­
tura
M, vmbræ Lunæ ille aëris tractus, qui eſt inter IO, & cui humor
eductus
admixtus eſt, ſtatim diuque immergitur, vt patet; ſive vmbra pro­
jecta
ſit à Luna, Sole poſito inter QT, & Luna inter OI, ſive ab ipſa
terra
, Sole ſito paulò vltra R & Luna in K ; hinc denſatur & gravior fit, &
cùm
Luna tunc fit propior, in eam gravitat & tendit.
Denique ſi Luna
ponatur
in Quadratura R, ille aëris tractus, cui humor eductus admixtus
eſt
, vmbræ terræ immergitur, quando Sol pervenit ferè in M ; Sed tunc Lu­
na
eſt circa K, igitur vicinior, igitur in Lunam gravitat; pari modo, So­
le
poſito inter IO, Luna verò inter QT, immergitur in vmbram Lu­
; ſed tunc etiam gravitat in Lunam, cui propior eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index