Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1Luna communicet corporibus ſublunaribus, in Plenilunio; longè minùs
in Quadraturis; in Novilunio demum minùs quidem quam in Plenilunio,
plus verò quam in Quadraturis.
Auguſtin. Hæc ſanè mihi ſummopere placent; volvo tamen in mente
nonnihil difficilè.
Fingamus enim Lunam in L, vaporemque eductum
attolli ſecundùm altitudinem LE, quem vocemus radium Atmoſphæræ
Lunaris; erit prædictæ Atmoſphæræ Hemiſphærium BED; & in toto
illo orbe LMKR, æquale Hemiſphærium, vt HGI, QNO, TVX fin­
gendum eſt.
In Novilunio verò, Hemiſphærium Atmoſphæræ Lunaris
erit QPO, & in orbe illo diurno, TSX, BCD, HFI, in Quadratura
verò M, erit GIF, PQN, SXV, CDE, denique in Quadratura R, erit
STV, CBE, GHF, PON.
Vnde ſequitur meo judicio, æqualem
ſemper eſſe humoris educti copiam circumfuſam, ac proinde æqualem
gravitationem & preſſionem; igitur æqualem æſtum.
Antim. Fateor vltro æqualem ferè ſemper eſſe portionem humoris Lu­
naris educti, admixtique aëris tractui intra Atmoſphæram orbitæ Lunaris
contenti, ſed hic parum denſatur, ac proinde vix gravior evadit, niſi intra
vmbras ab alterutro globo projectas immergatur; neque hoc ſufficit, niſi
gravior factus propior terræ ſit, quàm Lunæ; hoc autem circa Plenilunium
fieri conſtat, in quo ſcilicet vmbra terræ projicitur quaſi directè versùs Lu­
nam; vnde magna humoris educti copia in dictam vmbram immergitur,
ac proinde denſatur, & gravior evadit; Lunâ autem recedente ab L, ver­
sùs M, & K, humor ille tandem propior terræ fit: quid mirum igitur, ſi
aër, cui admixtus eſt magis in terram gravitet?
Idem dico de Novilunio.
Vbi enim Luna ex K Novilunij puncto pervenit per R in L, Sol ferè li­
neæ EC reſpondet, vnde vtraque vmbra tum Lunæ, tum terræ projicitur
in illum aëris tractum, qui eſt circa P, & cui eductus humor admixtus eſt;
hinc valdè denſatur & gravior fit, & cùm ſit propior terræ, verſus illam
tendit, deſcenditque infra dirimentem: Si autem Luna ponatur in Quadra­
tura M, vmbræ Lunæ ille aëris tractus, qui eſt inter IO, & cui humor
eductus admixtus eſt, ſtatim diuque immergitur, vt patet; ſive vmbra pro­
jecta ſit à Luna, Sole poſito inter QT, & Luna inter OI, ſive ab ipſa
terra, Sole ſito paulò vltra R & Luna in K ; hinc denſatur & gravior fit, &
cùm Luna tunc fit propior, in eam gravitat & tendit.
Denique ſi Luna
ponatur in Quadratura R, ille aëris tractus, cui humor eductus admixtus
eſt, vmbræ terræ immergitur, quando Sol pervenit ferè in M ; Sed tunc Lu­
na eſt circa K, igitur vicinior, igitur in Lunam gravitat; pari modo, So­
le poſito inter IO, Luna verò inter QT, immergitur in vmbram Lu­
næ; ſed tunc etiam gravitat in Lunam, cui propior eſt.
Auguſtin. Rem hanc probè intelligo, & nihil clarius eſſe videtur; duo
tantùm ex te ſcire velim, immò tria; primum eſt, vtrùm Sol æquali­
ter agat in illud Hemiſphærium Lunæ, quod illuſtrat, v.g.in BED, quan­
do eſt Plenilunium; Secundum eſt, quid tandem fiat de humore illo ex
Luna educto, terriſque illapſo.
Tertium vtrùm ipſo Plenilunij die ſit ma­
ximus æſtus, an paulò ante, ſeu poſt Oppoſitionis momentum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index