Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1habens cauitatem in parte ſuperiore, & à plagâ auerſa,
centrum verò grauitatis in ne dum labitur ſe inuertat:
quód ſi ergo alium globum quocunque; exceſſu leuio­
rem conſtituas in illà cauitate, eádem cum illo vaſe ce­
leritate feretur.
At verò ſi inæqualitas motus eſſet
à grauitate, oporteret illud vas magis ponderoſum
præcurrere, globum verò leuiorem attolli, & longo poſt
tergum interuallo relinqui.
Obiicies grauitas eſt impul
ſus, impulſus verò per Prop: 2. motum producit ſibi æ
qualem; à majori ergò grauitate major, ac proinde velo­
cior motus: quòd ſi ergò libra una in quinque; ſecundis
per ſpatium mouet cubitorum 100, mouebit hujus du­
plum in eodem, vel æquali tempore per ſpatium duplum.
Deinde plaga inducitur ex motu; non enim manus à la­
pide in eà quieſcente, ſed ubi iram ex motu concepit, vul
neratur: at verò majus pondus æquali lapſu magis vulne
rat, velocior ergo motus.
Reſpondeo grauitatem eſſe
impulſum, & velocitatem motus in eá ratione, in quá eſt
grauitas ſeu impulſus; dupla ergo grauitas in eodem, vel
æquali tempore mouebit per ſpatium duplum.
At verò
cùm inferunt libras duas Vg: plumbi in duplà ferri celeri
tate ad libram unam, falluntur; propterea quòd illa gra­
uitas in alio ſit ſubiecto, cuius partes omnes æquali gra­
uitate mouentur: ſicuti enim pars extra totum Vg. libra
una â ſua grauitate mouetur cum tantà velocitate, ita

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index