Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 316 > >|
1
Hinc ſequitur: id quod est ex materia, & ex forma con­
cretum, facere, mouere, & actu exiſtere, ratione formæ: pati,
moueri, existere poſſe, ratione materiæ; eſt tunc idem actu
& facultate, ſed ratione diuerſarum partium; actu ratione
formæ facultate ratione materiæ facit, & patitur ratione di­
uerſa; facit ratione formæ patitur ratione materiæ mouet,
& mouetur: mouet ratione formæ; mouetur ratione materiæ.
Cauſa, per quam actio, & passio, non ab eadem, ſed à di­
uerſa natura naſcatur, eſt: quia quod facit, quatenus est
actu, facit; & quod patitur, quatenus eſt, facultate patitur;
actus autem, & facultas ſunt differentiæ valdè oppoſitæ vt
dixit Auerroes libro primo de anima commentatione ſexta:
quæ vni eidemque naturæ, ſub eadem ratione, & reſpectu
eiuſdem aſcribi non poſſunt; nam ſi actio, & perpessio ab ea­
dem natura ſub eadem ratione, & reſpectu eiuſdem produ­
cerentur, idem, omnibus modis idem eſſet actu, & poteſtate:
cui dicto vniuerſa Philoſophorum classis omnino reclamat.
Ex his ſequitur, grauitatem in corpore graui, & leuitatem
in corpore leui, non moueri eo modo, quo mouet, mouent quate­
nus formæ: & mouentur quatenus in materia; ſiue grauitas,
& leuitas ſint elementorum formæ, ſiue accidentia propria,
quæ ad formas quàm proximè accedant; ex quibus immedia­
tè manant; vt ſenſiſſe videtur Auerroes libro quarto de cælo
commentatione vigeſimaquinta: grauitas enim, & leuitas,
& cæteræ elementorum qualitates quamquam non ſunt for­
mæ, elementorum tamen formæ dicuntur, quia his omnibus
qualitatibus in tenuissimas partes comminutis, elementorum
etiam formæ comminuuntur, & vnà cum elementorum ortu,
& interitu oriuntur, & intereunt: ſunt enim mediæ inter ſub­
stantias, & accidentia: ad accidentia tamen propius, quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index