Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1 Consimiles ideo diffusae rebus abundant,
Ex alto quia dum veniunt intrinsecus ortae,
Scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
Ostia sunt, qua contendunt exire coortae.

At contra tenuis summi membrana coloris
Cum iacitur, nihil est, quod eam discerpere possit;
In promptu quoniam est, in prima fronte locata.

Postremo in speculis, in aqua, splendoreque in omni
Quaecumque apparent nobis simulacra, necesse est,
Quandoquidem simili specie sunt praedita rerum
Ex imaginibus missis consistere eorum.

Nam, cur illa cadant magis, ab rebusque recedant
Quam quae tenuia sunt, ostendi est nulla potestas.

Sunt igitur tenues formae, rerum similesque
Effigiae, singillatim quas cernere nemo
Cum possit tamen, adsiduo crebroque repulsu
Reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
Nec ratione alia servari posse videntur,
Tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.

nunc age quam tenui natura constet imago
Percipe.
et in primis, quoniam primordia tantum
Sunt infra nostros sensus tantoque minora
Quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
Nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
Cunctarum quam sint suptilia percipe paucis.

Primum animalia sunt iam partim tantula, quorum
Tertia pars nulla possit ratione videri.

horum intestinum quodvis quale esse putandum est!

Quid cordis globus aut oculi?
quid membra? quid artus?
Quantula sunt!
quid praeterea primordia quaeque
Unde anima atque animi constet natura necessum est ?

Nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index