Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Table of figures

< >
< >
page |< < of 166 > >|
1cilè ſoluerentur, ut expedite magis tranſportari
poſſent diſſoluta, iterumque ubi uſus eſſet com­
pacta.
Strabo eiuſmodi naues πάκτωνας uocat, libro
decimoſeptimo: Δίεβημεν δὲ εἰς τὴν νῆσον ἐπὶ πάκτωνος.

δὲ πάκτων σκυταλίδων πεπηγός ἐστι σκάφιον, ὥστε ἐοικέναι
διπλοκίνῳ.
Quod idem autor πορθμεῖον uocat. Inter
fluuiatiles ſunt lintres, quæ remis agebantur, ut
palàm fit ex Cæſare in ſeptimo Commentario­
rum: Conquirit etiam lintres, has magno ſonitu
remorum incitatas in eandem partem mittit.
Li­
uius decadis tertiæ libro primo: Itaque ingens co­
acta uis nauium eſt, lintriumque, temerè ad uicina
lem uſum paratarum.
Tullius pro Milone: Repen
te lintribus in eam inſulam materiam, calcem, ce­
menta, atque arma conuexit.
Extatiocus apud Tul­
lium de claris oratoribus, quem C.
Iulius in per­
petuum notauit, cum ex eo in utranque partem to­
to corpore uacillante quæſiuit, quis loqueretur è
lintre.
Fiebant quoque naues uitiles è corio, in Bri
tannico oceano, Plinij tempore, ut teſtatur in ſepti­
mo.
Etiam nunc in Britannico oceano uitiles co­
rio circunfutæ fiunt, in Nilo ex papyro & ſcirpo
& arundine.
Herodotus quoque in κλειῷ eiuſmodi
naues fluuiatiles admiratur: Τὰ πλοῖα αὐτοῖσι εστὶν, τὰ
κατὰ τὸν ποταμὸν πορευόμενα ἐς τὴν βαβυλῶνα, ἔοντα κυκλοτερέα
πάντα σκύτινα.
ἐπεὰν γαρ ἐν τοῖσι ἀρμενίοισι καθύπερθε ἀσσυρί­
ων οἰκημένοισι νομέας ἰτέης ταμόμενοι ποιήσωνται, περιτείνου­
σι τούτοισι διφθέρας στεγαστρίδας ἔξῶθεν ἐδάφεος τρόπον, οὔτε
πρῦμνην ἀποκρίνοντες, οὔτε πρώρην συνὰγοντες, ἀλλ' ἀσπιδος

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index