Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 283 > >|
1ABC circumſcripta ad AE cylindrum: vtraque autem
circumſcriptarum figurarum excedit ſibi inſcriptam mino­
ri ſpacio quantacumque magnitudine propoſita, vt igitur
triangulum ABC, ad parallelogrammum AE, ita erit co­
noides ABC, ad cylindrum AE.
Sed triangulum ABC
eſt parallelogrammi AE dimidium; igitur conoides ABC
eſt cylindro AE dimidium: ſed cylindrus AE eſt coni
ABC, triplum: igitur conoides ABC, erit coni ABC
ſeſquialterum.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO XIX.
Omnis priſmatis triangulam baſim habentis
centrum grauitatis rectam lineam, quæ cuiuſlibet
trium laterum bipartiti ſectionem, & oppoſiti pa­
rallelogrammi centrum iungit, ita diuidit, vt
pars, quæ attingit latus ſit dupla reliquæ.
Sit priſma, quale diximus AB
CDEF, ſectoque vno ipſius la­
tere BF in puncto G, bifariam
parallelogrammi oppoſiti ſit cen
trum H, & iuncta GH, cuius
pars GK ſit dupla reliquæ KH.
Dico priſmatis ABCDEF, cen
trum grauitatis eſſe K.
Per pun
ctum enim H ducatur NO ip­
ſi AE, vel CD parallela, quæ
ipſas AC, ED, ſecabit bifariam:
iunctisque BN, FO, ducatur per
punctum K, ipſi FB, vel NO
90[Figure 90]
parallela LM.
Quoniam igitur eſt vt HK ad KG, ita
NL ad LB, & OM ad MF, erit NL, ipſius LB, & OM

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index