Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1druplus, in V octuplus, &c. quòd vt geminatur à pri­
mo interuallo in ſecundum, ſic geminati debeat à ſe­
cundo in tertium, à tertio in quartum, &c.
ideò tem­
pora fient ſemper dimidiorum dimidia.
Vnde eueniet,
vt peracto tempore primo, procedatur ſolùm conſe­
quenter per eiuſdem dimidium, quadrantem, octan­
tem, & fractiones cæteras nunquam ipſi toti, niſi
tranſactis ſpatiis infinitis, exæquandas.
De Tempore, quo Globum ferreum caſurum ex Luna in
Terram contendit.
XLIII. Cùm tibi ſubinde in animo eſſet ſpecimen
quoddam inſigne dare huiuſce tuæ rationis duplæ,
caſum delegiſti globi ferrei ex Luna vſque in centrum
Terræ.
Ac primùm quidem adnotas ſequi ex tua illa
ratione, Grauia omnia longè celeriùs deorſum moueri,
quàm à Galileo conſtituatur; quoniam cùm ex eius principiis
corpus graue quodcumque ſex temporibus, exempli gratiâ,
inter ſe æqualibus deſcendens, non niſi triginta ſex interualla
æqualia percurrat; poſita aliunde acceleratione motus
æqualibus temporibus in ratione dupla, demonſtratum à te
dicis neceſſe omninò eſſe, vt idem corpus graue ſex iiſdem
temporibus deſcendens in terualla non tantum triginta ſex,
ſed ſexaginta tria decurrat.
Verùm hac in re non eſt
immorandum, neque exaggeranda eſt exorbitatio,
qua facta progreſſio in ratione dupla, vtcumque initio
moderata ſit, & progreſſionem ſecundum ſeriem nu­
merorum imparium proximè circumſtet; illicò tamen
omneis metas probabilitatis prætergreditur, cùm res
ſtatim pateat in ipſo de caſu ex Luna exemplo.
Ecce

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index