Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1oborta eſt. Quæ ſi ita ſint / utique cuſtodibus cuſtodias / et muniti
omnibus munitiones addendas quis negabit?
Cæterum quod alibi
diximus / omnium erit capaciſſima urbs / quæ ſit rotunda: tutiſſima
quæ ſinuoſis anfractibus murorum obualletur: qualem fuiſſe hie
roſolimam ſcribit Tacitus.
Non enim ſine diſcrimine hoſtem in
tra ſinus / aut certa cum ſpe frontibus machinas admoturum ſtatuunt.
Commoditatibus tamen ipſo ex oppido capiendis proſpiciemus:
quam rem pro locorum oportunitate et neceſſitate feciſſe ueteres
aduertimus.
Namque Antium quidem uetuſtam urbem latinam ad
littoris ſinum amplexandan / oblongum fuiſſe ex ueteris ruinæ reſi
duis apparet.
Carræ ad Nilum quoque oblongum tenduntur. Polum
botram urbem Indorum in graſsis longam fuiſſe ſcripſit Megaſthe
nes ſtadia. lxxx. latam. xv. diſtentam ſecundum fluuium.
Quadran
gulum habuiſſe murorum ductum Babylonem: Memphim uero in
deltæ litteræ modum perfinitam referunt.
Denique quamcumque proba
ris ambitus deſcriptionem / ſat pro rei neceſſitate prouiſum putat
Vegetius: ſi tam latos poſueris muros / ut propulſatores armari
mutuo ſe obuia excurſione non impediant: Si excitarimus tam al
tos / ut ſcalis admotis tranſcendi nequeant: Si ita calce ſtructuraque
firmarimus / ut arieti machiniſque no cedant.
Etenim machinarum
duo ſunt genera: Vnum / quo ictu impulſuque proſternunt opus: Al
terum
quo ſuffodiunt muros atque ſubruunt.
Vtriſque magna ex parte
prouidebitur non muro magis quam foſſa: Nam murum iſtic niſi ab infi
ma aqua aut firmo a lapide perductum non probant: ſed ipſam foſ
ſam et latam et admodum profundam exigunt.
Nam ea quidem teſtu
dinem
et turrim ambulatoriam et iſtiuſmodi excludet: ne admoueri
iuxta queant: Et inuenta aqua aut ſaxo / omnis cuniculorum agen
dorum conatus fruſtrabitur.
Eſt apud militares quæſtio / foſsam
ne præſtet aqua repletam habere: an ſiccam præferant.
Incolarum
enim ualitudini / non in poſtremis conſulendum ſtatuunt: tum et
hanc probant / in qua ſiquid miſſilium impetu corruerit / ilico id
tollere et purgare poſſis commode: ne iſtinc aggeratus ingreſſus
hoſti relinquatur.
Sed redeo ad moenia. De his ducendis ſic monent ueteres / inter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index