Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000836">
                <pb xlink:href="082/01/119.jpg" pagenum="157"/>
              e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
                <lb/>
              tanta mali tamquam moles in pectore constet,
                <lb/>
              haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
                <lb/>
              quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper
                <lb/>
              commutare locum quasi onus deponere possit.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000837">exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
                <lb/>
              esse domi quem pertaesumst, subitoque
                <emph type="italics"/>
              revertit,
                <emph.end type="italics"/>
                <lb/>
              quippe foris nilo melius qui sentiat esse.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000838">currit agens mannos ad villam praecipitanter,
                <lb/>
              auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
                <lb/>
              oscitat extemplo, tetigit eum limina villae,
                <lb/>
              aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
                <lb/>
              aut etiam properans urbem petit atque revisit.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000839">hoc se quisque modo fugit (at quem scilicet, ut fit,
                <lb/>
              effugere haut potis est, ingratis haeret) et odit
                <lb/>
              propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
                <lb/>
              quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
                <lb/>
              naturam primum studeat cognoscere rerum,
                <lb/>
              temporis aeterni quoniam, non unius horae,
                <lb/>
              ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
                <lb/>
              aetas, post mortem quae restat cumque manenda.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000840">Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
                <lb/>
              quae mala nos subigit vitai tanta cupido ?</s>
              <s id="s.000841">
                <lb/>
              certa quidem finis vitae mortalibus adstat
                <lb/>
              nec devitari letum pote quin obeamus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000842">praeterea versamur ibidem atque insumus usque
                <lb/>
              nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>