Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Legiſti haud dubiè; nam ad Diepam & alibi, vt Furnerius obſer­
vat
, ſummum incrementum eſt Die 17. Lunæ, biduo ſcilicet poſt Plenilu­
nij
punctum; idem teſtatur Creſcentius lib. 3. Nautic. cap.2. idem Plin.
lib
.2. cap.97. vbi habet, maximè fervere æſtum, non in plena, aut noviſſi­
ma
, ſed poſtea: alibi tamen, vt in ora Gallica, teſte Scaligero, exercit.52.
cui
ſubſcripſit Furnerius lib.9.cap.21.in ipſo Plenilunio maximè attollitur.
Itaque ex diverſo ſitu, hæc diverſitas procedit; in præmiſſa tamen hypo­
theſi
, eductoque vniformiter & æqualiter humore ex globo Lunari, ma­
ximus
æſtus fieret ſub illo Meridiano, in quo fit Oppoſitio; in aliis verò
punctis
citiùs vel tardiùs; ortiva ſcilicet intra Quadrantem citiùs, occidua
verò
tardiùs: ex illa verò hypotheſi macularum Lunæ, quam tamen non
adſtruo
, haud dubiè maximus æſtus fieret poſt Plenilunium, ob rationem
allatam
.
Sed jam ad ſecundum tuum poſtulatum reſpondeo, mi Auguſti­
ne
, ſcilicet humorem illum, & facilè admiſceri noſtris elementis, & facilè
ex
iis educi; nec enim cum iis mixtum quodpiam componit: ac proinde non
mirum
, ſi vt facilè educitur, atque avolat, ita facilè in Lunam redeat,
cùm
ſcilicet immergitur in vmbram, ſive à terreſtri, ſive à Lunari globo
projectam
, & eſt propior Lunæ, quàm terræ; in quo, meo judicio, nulla
eſt
difficultas, nec eſt quod aliquis timeat, ne hic vapor in nubes concre­
ſcat
quia nubes contexi non poſſunt niſi ex halitu heterogeneo; hic autem
Lunatis
vapor totus eſt Homogeneus.
Quod verò pertinet ad primum quæ­
ſitum
, dico Solem in eam globi Lunaris ſectionem, ſeu portionem in quam
radij
magis directi incidunt, fortiùs agere; v. g. plus agit in arcum EY,
quàm
in YD, ita vt actio Solis in EY, ſit ad actionem in YD, vt Sinus re­
ctus
EY id eſt LB, ad BD Sinum verſum arcus YD; & hoc in ipſa ſe­
ctione
Lunæ; ſi enim accipiatur ſuperficies, actio in EY eſt ad actionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index