Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Praeterea, quaecumque suo de corpore odorem
Exspirant acrem, panaces, absinthia taetra
Abrotonique graves, & tristia centauria:
Horum unumquodvis leviter si forte ciebis,
Quam primum noscas rerum simulacra vagari
Multa modis multis, nulla vi, cassaque sensu.

Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo est
Qui possit, neque eam rationem reddere dictis.

Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
Quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt;
Sunt etiam, quae sponte sua gignuntur, & ipsa
Constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer:
Quae multis formata modis sublime feruntur,
Nec speciem mutare suam liquentia cessant,
Et cuiusque modi formarum vertere in ora.

Ut nubes facile interdum concrescere in alto
Cernimus, & mundi speciem violare serenam,
Aera mulcentes motum.
nam saepe gigantum
Ora volare videntur & umbram ducere late:
Interdum montes magni, avolsaque saxa
Montibus anteire, & solem succedere praeter;
Inde alios trahere, atque inducere bellua nimbos.

Nunc ea quam facili, & celeri ratione gerantur,
Perpetuoque fluant ab rebus, lapsaque cedant.

Semper enim summum quidquid de rebus abundat,
Quod iaculentur.
& hoc alias cum pervenit in res,
Transit, ut in primis vestem: .
Sed ubi aspera saxa,
Aut in materiam ligni pervenit; ibi iam
Scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.

At cum, splendida quae constant, opposta fuerunt,
Densaque, ut in primis speculum est: nihil accidit horum:
Nam neque uti vestrem, possunt transire, neque ante

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index