Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
134[Figure 34]
PROBLEMA II.
Orbiculos plures ſiòi contiguos à cylindro orbiculato excludere, alijs
non excluſis.
Si à baſi incipiat numerus orbiculorum; cum totidem per­
cute: atque eundem numerum à cylindro excludes.
Quòd ſi
orbiculi intereſſe debent; totidem à tergo cylindri oppone: tum
enim à ſuâ ſtatione dimoventur ex illâ plagâ, quibus núlli or­
biculi ſunt oppoſiti.
Aut certè totidem leviores ſuppone,
quot cum baſi reliquos eſſe velis: nullâ enim motione ab his
factâ, numerum quæſitum dabit plaga reliqua.
PROBLEMA III.
Orbiculos plures non contiguos à cylindro orbiculato excludere, alijs
non excluſis.
Sint orbiculi tres excludendi, nimirum 1. 3 & 5 omnibus
alijs immotis ex illâ plagâ.
Quod quidem duobus modis con­
ſequimur. uno, ſi orbiculi plagam afferentes ſint inæquales:
levioréſque percutiant eos, quos manere volumus.
Secundo
modo, ſi his æqualiter habentibus ſequantur inæquales: atque
illorum plaga, quos excuti volumus, ſe recipiat in minores:
tum enim per Poriſ: 2 motum minoris ſequitur maior.
Cùm
autem dicimus reliquos orbiculos eſſe abſque motu; de illo in­
tellige, qui provenit à percuſſione: neceſſe enim in illa inter­
valla, à quibus orbiculi ſunt eiecti, alios ſe recipere à gravita­
te depreſſos.
Quòd ſi tamen dextrè plaga inferatur, omneſque
orbiculi inter ſe ſint æquales & ad libellam complanati; abſque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index