Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (107) of 672 > >|
Illud itaque ex his (quibus plura id genus addere in promptu
eſſet
, niſi iuſto longiori diſſertationi ſinis imponendus eſſet) ſatis
apertâ
conſecutione conſici videtur, quod, ſi res quidem ad Phy-
ſicam
trutinam expendatur, exuſtionis ratio in eo ſita eſt, vt
corpus
ex diſſimilibus naturis coagmentatum tantam vim calo-
ris
concipiat, vt ſoluto particularum nodo, humore ſcilicet rare-
ſcente
, atque auolante, vel nihil præter cinerem, aut calcem,
aut
carbonem relinquatur, vel planè totum in auras diſſipetur.
Illæ verò naturę tandiu Ignis vocabulum vulgo obtinent, quan-
diu
acri calore præditæ, &
luce aliquâ conſpicuæ, vim retinent
alia
pariter corpora proritandi ad ſimilem particularum diſtractio-
nem
immiſſo calore.
Et vt ad eam redeam, quam Ariſtoteles in-
ſtituit
Ignis cum Glacie comparationem, quemadmodum con-
gelatio
perſicitur vi frigoris humorem fluidum conſtipantis, immi-
ſtaſque
particulas congregantis &
coërcentis, quin opus ſit no-
uam
moliri naturam, quamuis diu permaneat glacies:
ita exu-
ſtio
, citrà nouam fugacis ignis ſubſtantiam, abſoluitur calore
naturas
corporis diſſipante cum humore, quem ad raritatem ex-
timulauit
.
Diſſimulare tamen non poſſum inſignem Ariſtotelis
locum
, quo plura ex hactenus diſputatis non leuiter conſirma-
ta
videntur:
nam lib. 5. Topic. cap. 2. loco 54. ſic loquitur όυ γάρ
ἔςιν
έν ἐιδος τοῦ πυρός.
ἕτερον γάρ εςι τῶ ετδει ἅνθρχξ, Καὶ
φλὸξ
, Καὶ φῶς, ἐκαςον ἁυτῶν πῦρ ὀν.
*Non enim est vna ſpecies ignis; *
*aliud
enim ſpecie est carbo*, *&
flamma*, *& lux*,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index