Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 403 > >|
1ob tenuitatem ac coloris diluti, quarum (vt
dixi) maxima erat copia, eritque ſemper, vt
& hominem eius conditionis, accipiebat,
cui coæqualem ac craſſam ex cryſtallo ſub­
iiciebat, glutinóque quàm tenuiſſimè pote­
rat, iungebat, interpoſito colore proprio, vt
rubro ſplendido pro carbunculo, viridi pro
ſmaragdo, cæruleo pro ſapphiro, & vt ri­
ma latêret, auro claudebat, quò etiam ſuſ­
Picio doli tolleretur.
Vetitum enim eſt in
vrbibus nobilioribus gemmam adulterinam
auro claudere.
In hac fraude nihil præter
venditoris autoritatem deſideratur.
Rima
latet auro abdita, & ob tenuitatem color
illuſtrem facit: ſumma ſuperficies, cùm ex
genere ſit veræ gemmæ, nitorem proprium
reddit.
Ita mirificus hic artifex, gemmariis
etiam ipſis imponebat, donec agnita, frau­
de cum fuga ſibi conſuleret, exilio ab om­
nibus nobilioribus vrbibus damnaretur, at­
que ſic minima auri quantitate pudorem
vrbis noſtræ proſtituit vndique: nec tamen
ſpernendum latrocinium, gemma trium au­
reorum coronatorum, trecentis perſæpe,
etiam longè pluris vendebatur.
Ergo agni­
ta fraude, cùm deeſſet lucri immoderati
& abſque labore modus, ad egregiam illam
adulterinæ monetæ inuentionem ſe conuer­
tit, eoque pœnas dedit.
Adulterandi
gemmas tres
modi.
Sapphirus
quomodo in
adamantem
vertatur.
Tertius gemmas adulterandi modus lon­
gè nobilior, ac minus damnatus eſt, arte
cum natura luctante.
Gemma in gemmam
mutatur ignis ope.
Sapphirus nitidus, ſed
alioquin diluti coloris, cùm auro iungitur,
apponitur igni ſenſim donec liqueſcat: fer­
uet aurum horis tribus, aut quatuor, inde
gemma tollitur, & ſenſim refrigerari per­
mittitur, inuenies adamantem: gemma enim
manet, nec lima tangitur: quicquid autem
eſt coloris cærulei perit.
Ideò coloris ditiſ­
ſimi ſapphiros quærimus: ſunt enim vilio­
res & celeriùs in adamantem tranſeunt, at­
que perfectiùs mutantur.
Qui primùm in­
uenit hoc, ditatus eſt valde, breuique tem­
pore.
Inde detecta re, adhuc lucrum arti
relictum eſt: nitet enim plurimùm ob ſap­
phiri duritiem.
Sunt qui ex aqua marina
gemma viliore & molliore faciant adaman­
tes pulchros.
Sunt & qui ſapphirum non
incoquant auro, ſed creta inuolutum in
igne ſolùm, eodemque modo res ſuccedit.
Obſeruandum tamen eſt, vt gemmæ fri­
gidæ ignis ſenſim circumdetur, & rurſus vt
peracto opere permittatur refrigerari ignis
extinctione: nam detrahere ex igne haud
tutum eſt Vitium eſt, ſi quicquam reman­
ſerit veſtigij coloris cærulei.
Carbunculi
adulterini.
Carbunculi finguntur Auripigmento de­
ſtillato, ſed præter ſplendorem, & colorem
nihil eſt quod non deſideretur.
Smaragdus
quomodo
fiat.
Maiore negotio ſmaragdus conficitur.
Teritur cryſtallus tenuiſſimè, additur Mar­
tia cocta & ærugo ſplendidiſſima, vel ver­
micularis, foditur later crudus, imponun­
tur hæc tria, ac in fornace laterum excoqui­
tur inter alios ſigno addito, inde ex trahi­
tur gleba ſmaragdo ſimilis, exſcinditur, po­r
tur, vitrum tamen eſt, ſed adeò elegans,
t niſi qui primò inuenerunt ( inuentum
enim hoc, eſt nouum, noſtræque ætatis)
magnis fruſtis nimis celeriter voluiſſent
ditari, indéque ſuſpicionem copia, & magni­
tudine inieciſſent, potuiſſet & nunc latêre
fraus maximo ac incredibili inuentorum lu­
cro, quanquam nec ſine lucro fuerint.
Vidi
adeò pulchros, vt auro circundati natiuos
ſplendore vincerent.
Optimè ſuccedit, ſi
omninò bullis careant: nam bullæ vitrum
eſſe declarant, & ſordidum lapidem faciunt.
Tangitur tamen lima, nam vitrum eſt. Om­
nis enim gemma plumbi odore tranſit in vi­
trum, præcipuè verò cùm fuerit tenuem in
puluerem redacta.
Gemma om­
nis odore
plumbi tran­
ſit in vitrum.
Porrò in Martiacocta plumbum conti­

neri palàm eſt, Martiacocta enim conſtat
ſale chali, alumine & arena, tum plumbo
nigro, vel albo in calcem redacto: hac va­
ſa figulina intinguntur, & in fornacibus
poſita nitorem vitri recipiunt ſimul ac ſo­
liditatem: neque enim humorem conten­
tum combibunt, aut tranſmittunt.
Hoc au­
tem maximè ſuccedit in figulinis quibuſdam
Germaniæ, quæ ob terram ſolam ſpontè ta­

lia ſunt.
Itaque Martiacocta & plumbi
odore gemmæ in vitrum tranſeunt, colo­
rem tamen recipiunt: igne ſolo gemmæ eſ­
ſe non deſinunt, ſed colorem amittunt, non
recipiunt.
Si quid igitur medium inuenia­
tur, quo gemma colorem recipiat, molleſ­
cat etiam, ſed non adeò vt in nitrum tran­
ſeat, tunc lucrum maximum ſuccedet.
Opor­
tet igitur vt minus molle reddat plumbo, &
magis quàm ignis ſolus: ſic enim ſapphirus
in carbunculum tranſire poterit, cùm ſit du­
rior carbunculo: & ſi magis mollis euadat,
in ſmaragdum, addito viridi colore: rurſus
carbunculus in ſmaragdum, eſt enim longè
etiam durior eo, etſi ſit non parum ſapphi­
ro mollior: tum multa huiuſce generis, quæ
beatum facerent inuentorem, proculdubio
eſſe poſſunt & latent: vbi enim extrema,
ibi etiam medium eſſe neceſſe eſt.
Vidi nu­
per cryſtalli vnam ſuperficiem cæruleo per­
fuſam, vt nec aqua dilueretur, nec ferro
abradi poſſet.
Vtile inuentum ſi continuato
opere obducatur.
Nam concors gemmæ in­
ductus color, nullo tempore ſeneſcit: nec
concluſa annulo, vlla arte dignoſci poteſt,
cùm non ſecus ac natiua colorem reddat:
quamuis in ſola ſuperficie aduerſa ſparſum:
ſpargitur autem igne.
Porrò inter vitri ge­
nera, quæ Martia cocta & cryſtallo fiunt,
color ſi addatur rubens, carbunculus eua­
dit: ſi cæruleus, ſapphirus: ſed omnes, vi­
liores ſmaragdo: quia plus ab illarum natu­
ra diſtant, quam vitrum, quod ſmaragdum
imitatur: nulla enim gemma non durior eſt
ſmaragdo, quemadmodum diximus ſupe­
rius: ea de cauſa ſmaragdum ſolùm conan­
tur imitari, quòd ſolùm vitrum ſmaragdo
poſſit aſſimilari, ob magnam ipſius ſma­
ragdi mollitiem: conficiuntur tamen etiam
illæ in latere, quemadmodum & ſmaragdus
adulterinus.
Martiacoctæ
compoſitio.
Tranſmuta­
tio vtiliſſi­
ma nondum
inuenta.
Sed illud mirum, quod quidam aiunt, lateres

coctos grauiores eſſe, quam antequam in forna­
cem ponerentur Cauſa eſſe poteſt, quòd vbi
facti ſunt, in ſole ficcantur, concipiuntque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index