Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1tinüare, & perinde perficere, ac ſi immoto corpore
ſtante, mota manus ſola motum impreſſiſſet?
En
verò, quod magis mirere.
Conſiſte primùm in per­
gulæ medio, & nunc antrorsùm, nunc retrorsum,
moderata vi pilam conijce: adeò vt ad certum vſ­
que ſpatium, quod notari poſſit, vtrímque excurrat.
Incede deinde, & ab vna parte ad idem medium
perueniens (nec moueri proptereà codem tenore de­
ſinens) pari vi pilam conijce.
Videbis profectò pro­
jectam antrorsùm excurrere longiùs, quam excur­
rerit anteà; projectam verò retrorsùm, vel excur­
rere breuiùs, vel conſiſtere, vel etiam te ſequi.
Cau­
ſa nempe eſt, Quia cùm antrorsùm conijcis, dupli­
cem illi imprimis vim; altera quippe eſt manus pro­
pria, & qualis anteà erat, cùm ſtares corpore immo­
to; altera corporis ipſius, quâ eidem manui com­
municatâ, efficitur, vt manus feratur antrorsùm ce­
leriùs; quàm ipſa ſola, & reliquo corpore quieſcente,
moueretur.
Ex quo fit, vt pila accepto velociore
motu, moueatur velociùs, & procurrat vlteriùs.
Cùm
proijcis verò retrorsùm, vides à manu non alium
motum, quàm ipſius proprium verſus eam partem
imprimi; nam qui motus eſt à reliquo corpore, in­
oppoſitam tendit partem.
Conſideranda eſt ergo
manus cùm duplici motu, vno ſibi proprio retror­
sùm, altero ex corporis tranſlatione antrorsùm.
Ex
hoc enim fit, primò, vt pila nunquam poſſit tantun­
dem retrorsùm excurrere, ac excurrerat anteà; quo­
niam licet manus motu proprio moueatur æqualiter;
non tantundem tamen promouetur retrorsùm, quòd

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index