Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ennius aeternis exponit versibus edens;
Quo neque permanent animae, neque corpora nostra;
Sed quaedam simulacra modis pallentia miris.

Unde sibi exortam semper florentis Homeri
Commemorat speciem, lacrumas & fundere salsas
Coepisse, & rerum naturam expandere dictis.

Quapropter bene eum superis de rebus habenda
Nobis est ratio; solis, lunaeque meatus
Qua fiant ratione; & qua vi quaeque gerantur
In terris: tum cumprimis ratione sagaci
Unde anima, atque animi constet natura videndum:
Et quae res nobis vigilantibus obvia, mentes
Terrificent, morbo adfectis, somnoque sepultis:
Cernere uti videamur eos, audireque coram,
Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
Difficile inlustrare Latinis versibus esse:
Multa novis verbis praesertim cum sit agendum,
Propter egestatem linguae, & rerum novitatem.

Sed tua me virtus tamen & sperata voluptas
Suavis amicitiae, quemvis efferre laborem
Suadet, & inducit noctes vigilare serenas,
Quaerentem dictis quibus; & quo carmine demum
Clara tuae possim praepandere lumina menti;
Res quibus occultas penitus, convisere possis.

Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est
Non rady solis, neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species, ratioque;
Principium hinc cuius nobis exordia sumet,
Nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.

Quippe ita formido mortalis continet omnis,
Quod multa in terris fieri, caeloque tuentur;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index